The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 4 › Deuteronomii 4:1

Deuteronomii 4:1

Et nunc, Israël, audi præcepta et judicia, quæ ego doceo te: ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis. + 4.1 Et nunc, Isræl, audi præcepta et judicia. Non addetis. Docet normam æquitatis, et omnem hæresim percutit. Vetat enim rectæ doctrinæ aliquid pravæ intentionis addere, vel aliquid veritatis subtrahere: via enim regia incedendum est, non ad dexteram vel ad sinistram; unde: Quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis Ose. 14.. Similiter ait Joannes: Si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; si quis diminuerit, auferet Deus partem ejus de libro vitæ Apoc. 22..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now therefore hearken, O Israel, unto the statutes and unto the judgments, which I teach you, for to do them, that ye may live, and go in and possess the land which the LORD God of your fathers giveth you.

In Context

2Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo: custodite mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio vobis.

Read all of Deuteronomii 4

Cross References

Leviticus 18:5Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus. + 18.5 Vivet in eis. Ego Dominus. Quia in ipsis vera vita in Christum credentibus: quia qui videt Filium, et credit in eum, habet vitam æternam Joan. 6.. Hoc in prioribus judiciis et præceptis non addidit: lex enim non vivificat, nisi evangelium superveniat.

Leviticus 19:37Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.

Leviticus 22:31Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus.

Deuteronomy 4:8Quæ est enim alia gens sic inclyta, ut habeat cæremonias, justaque judicia, et universam legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros?

Deuteronomy 4:45et hæc testimonia et cæremoniæ atque judicia, quæ locutus est ad filios Israël, quando egressi sunt de Ægypto,

Deuteronomy 5:33sed per viam, quam præcepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestræ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 4:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Deuteronomii 4Deuteronomii 4:2 →