Deuteronomy 4:2
Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo: custodite mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio vobis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 5:29Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum? + 5.29 Quis det talem eos habere mentem? Vult Deus intelligi gratia sua hoc beneficium concedi, ut in omnibus sit justitia Dei ex fide, non quasi propria ex lege, unde: Auferam eis cor lapideum, et dabo cor carneum Ezech. 36., id est, sensatum, caro enim sensum habet, lapis vero non habet; et alibi: Idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera sed spiritu.
Deuteronomy 12:32Quod præcipio tibi, hoc tantum facito Domino: nec addas quidquam, nec minuas.
Joshua 1:7Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis.
Proverbs 30:6Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.
Jeremiah 26:2Hæc dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, + 26.2 In atrio domus. Ut etiam exteris civitatibus loquaris. Pulchre autem in atrio stat, et in vestibulo templi, ut qui ad orandum conveniunt sermones ejus audire cogantur.
Matthew 5:43Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. + 5.43 Audistis. Qui legem implere venit, in fine ad charitatem plenam perducit, quæ est impletio legis. Odio habebis. Forsitan intelligendum est juxta hoc quod supra: Oculum pro oculo, etc. Vel subtrahendo officia humanitatis.