The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 5 › Deuteronomii 5:11

Deuteronomii 5:11

Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit. + 5.11 Non usurpabis nomen Domini Dei frustra, etc. Primum mandatum ad Patrem pertinet quod dicitur in sequentibus: Audi, Isræl, Dominus Deus tuus unus est Deut. 6.; ut hoc scilicet audiens, unum Deum Patrem colas, non multos deos suscipias. Secundum pertinet ad Filium, de quo hic dicitur: Non assumes nomen Dei tui in vanum, id est, non æstimes creaturam esse Dei Filium. Omnis enim creatura subjecta est vanitati, sed credas eum æqualem Patri, Deum deorum, Deum apud Deum, per quem omnia facta sunt. Tertium ad Spiritum, cujus dono requies æterna promittitur: quia enim Spiritus sanctus dicitur septiformis, ideo septimum diem sanctificavit Deus. In aliis enim diebus operum sanctificatio non nominatur, nisi in sabbato, in quo requievit Deus. Recte ergo hoc mandatum pertinet ad Spiritum: tum propter sanctificationis nomen; tum propter æternam requiem, ad donum sancti Spiritus pertinentem. Dicitur enim sic: Memento ut diem sabbati sanctifices: sex diebus operaberis, etc. In opere sex dierum, etc., videtur sex millium annorum operatio signari, in septimo tempus æternæ quietis, in quo post bona opera quies æterna promittitur. Quidquid ergo agimus, si propter futuram requiem facimus, sabbatum observamus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou shalt not take the name of the LORD thy God in vain: for the LORD will not hold him guiltless that taketh his name in vain.

In Context

10et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus præcepta mea.

12Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus.

Read all of Deuteronomii 5

Cross References

Exodus 20:7Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

Deuteronomy 6:13cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis. + 6.13 Per nomen illius jurabis. AUG., quæst. 12. Permittuntur jurare per nomen Dei, etc., usque ad qui autem omnino non jurat, longe a perjurio est.

Jeremiah 4:2Et jurabis: Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia: et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. + 4.2 Et jurabis, vivit, etc. ID. In suggillationem, scilicet mortuorum deorum, per quos jurat omnis idololatra. Novate. ID. Eradicando vepres et sentes, etc., usque ad non potest animus ærumnis mundi plenus semen Dei suscipere et fructum facere. Circumcidimini. ID. Viro Juda et habitatoribus Jerusalem præcipitur, ut deserant occidentem litteram, et sequantur vivificantem spiritum. Ne forte. ID. Monet et prædicit, ne facere compellatur quæ in Ninivitis probamus, quibus est prædicta sententia, ut imminentem furorem declinarent pœnitentia.

James 5:12Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 5:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 5:10Deuteronomii 5Deuteronomii 5:12 →