The Bible Software
bible.softwareJamesJames 5 › James 5:12

James 5:12

Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But above all things, my brethren, swear not, neither by heaven, neither by the earth, neither by any other oath: but let your yea be yea; and your nay, nay; lest ye fall into condemnation.

In Context

11Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator. + 5.11 Sufferentiam Job. Non dicit: finem Job, cui temporalia sunt restituta, sed sufferentiam Job. Et finem Domini, quia ad patiendum exemplo Job invitat, et tamen non ut temporalia recipiant, sicut Job vetus homo, sed æterna sicut Christus novus homo. Et finem Domini. BED. Audistis lectione, vidistis oculis in cruce longaminiter patientem, sed et gloriam resurrectionis et ascensionis Evangelica prædicatione didicistis.

13Tristatur aliquis vestrum? oret. Æquo animo est? psallat. + 5.13 Oret. Ne murmuret, nec judicia Dei vituperet, sed ad Ecclesiam currat flexis genibus, ut Deus consolationem mittat.

Read all of James 5

Cross References

Matthew 5:33Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua. + 5.33 Reddes autem. Si jurare contigerit: per Creatorem jurabis: non per creaturam. Hoc enim per quod jurat quilibet veneratur: hoc amat, hoc timet. Ideo lex præcipit ut non juretur nisi per Deum. Ego autem, etc. Docet nil tam vile in creaturis quod quis pejerare debeat, dum a summo usque ad imum, juramentum vetat, id est, a cœlo usque ad capillum. In Deum pejerare convincitur, cujus thronus est cœlum, et cujus est quidquid est. Per cœlum. Illi vel cœlum plus aliquid suspicabantur, vel per illud jurantes non putabant se juramento teneri: ideo sententiam sic temperat, ut et cœlum creatura Dei credatur, non plus aliquid: et quia thronus ejus est perjurium timeatur. Sic et de terra, quia scabellum pedum ejus. Qui ergo per creaturam jurat, illi debet juramentum qui eam creavit et regit, nec alii recte putatur reddi. Non juremus per creaturas ut veneremur eas ultra quam debemus per eas, ut viles existimemus, ut scilicet cum per eas juremus nihil jurare putemus. Neque per terram. Alii per salutem Pharaonis, qui Dei judicio positus est in infimis. Non est potestas nisi a Deo Rom. 13.: et in hoc Deum juras. Neque, etc. Quod non est tuum opus, sed Dei: et ita in minimis Deum jurando perjurium incurrere potes. Qui per caput jurat, illi debet cujus figura et potestas in eo manet.

1 Corinthians 11:34Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.

James 3:1Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. + 3.1 Nolite. Sicut monui vos ad opera facienda, sic moneo ad vitanda stulta magisteria. Nolite plures. Multi fuere temporibus apostolorum, qui descendentes de Judæa Antiochiam, non bene eruditi in lege fidei, docebant, credentes ex gentibus debere circumcidi, et alios errores inducebant, quæ veris prædicatoribus non parvum laborem quæstionis contulerunt. Hos ergo ab officio verbi removet, ne impediant veros prædicatores. Majus. BED. Qui indoctus officium docendi usurpat, et Christum non sinceriter nuntiat, majorem damnationem meretur quam si solus suo scelere periret; sicut contra, qui bene ministrat, gradum sibi bonum acquirit.

3 John 1:2Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua. + 1.2 De omnibus orationem, etc. Sicut nunc intentio recta abundat tibi, et perseverat bona voluntas largiendi indigentibus, et facultas opum; ita semper virtutibus plenam, Domino adjuvante, vitam ducere possis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study James 5:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← James 5:11James 5James 5:13 →