Deuteronomii 5:29
Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum? + 5.29 Quis det talem eos habere mentem? Vult Deus intelligi gratia sua hoc beneficium concedi, ut in omnibus sit justitia Dei ex fide, non quasi propria ex lege, unde: Auferam eis cor lapideum, et dabo cor carneum Ezech. 36., id est, sensatum, caro enim sensum habet, lapis vero non habet; et alibi: Idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera sed spiritu.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra.
Cross References
Deuteronomy 4:2Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo: custodite mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio vobis.
Deuteronomy 4:40Custodi præcepta ejus atque mandata, quæ ego præcipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
Deuteronomy 6:3Audi, Israël, et observa ut facias quæ præcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.
Deuteronomy 6:18et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,
Deuteronomy 10:12Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua:
Deuteronomy 11:1Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa præcepta ejus et cæremonias, judicia atque mandata, omni tempore.