Deuteronomii 7:16
Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Si dixeris in corde tuo: Plures sunt gentes istæ quam ego: quomodo potero delere eas?
Cross References
Exodus 23:33Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum.
Numbers 33:55Sin autem nolueritis interficere habitatores terræ: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceæ in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ:
Deuteronomy 12:30cave ne imiteris eas, postquam te fuerint introëunte subversæ, et requiras cæremonias earum, dicens: Sicut coluerunt gentes istæ deos suos, ita et ego colam.
Deuteronomy 13:9sed statim interficies: sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum.
Deuteronomy 19:21Non misereberis ejus, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges. + 19.21 Animam pro anima. Qui enim animam errare fecit, venia dignus non est. Dentem pro dente Exod. XXI; Lev. XXIV; Matth. 5.. Verborum virtutem. Dentes enim verba significant secundum illud: Filii hominum, dentes eorum arma Psal. 56.. Et alibi: Dentes ejus lacte, id est lege, candidiores Gen. 29.. Manum, etc. Operationem, ut ea, scilicet. sunt ei utilia aut nociva quæ in alio pervertit.
Joshua 23:13jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.