Deuteronomy 19:21
Non misereberis ejus, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges. + 19.21 Animam pro anima. Qui enim animam errare fecit, venia dignus non est. Dentem pro dente Exod. XXI; Lev. XXIV; Matth. 5.. Verborum virtutem. Dentes enim verba significant secundum illud: Filii hominum, dentes eorum arma Psal. 56.. Et alibi: Dentes ejus lacte, id est lege, candidiores Gen. 29.. Manum, etc. Operationem, ut ea, scilicet. sunt ei utilia aut nociva quæ in alio pervertit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20ut audientes ceteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere.
Cross References
Exodus 21:24oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
Leviticus 24:17Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur. + 24.17 Qui percusserit et occiderit hominem. LXX: Qui percusserit animam hominis, etc., id est qui ad iniquitatem traxerit. Animam vero, animalem hominem intelligit, qui non percipit quæ sunt Spiritus Dei. AUG., quæst. 88 in Lev. Qui percusserit animam hominis et mortuus fuerit, etc. Non ait, etc., usque ad hoc est enim animam hominis esse percussam.
Deuteronomy 19:13Non miseraberis ejus, et auferes innoxium sanguinem de Israël, ut bene sit tibi.