Deuteronomii 7:20
Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint, et latere potuerint. + 7.20 Insuper et crabrones, etc. Non legitur alicubi in historia, quod crabrones vel vespas in hostes eorum Deus præmiserit. Sed per animalia aculeata timoris compunctiones designat, quibus hostes territos fugabat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis:
Cross References
Joshua 24:12Misique ante vos crabrones: et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhæorum, non in gladio nec in arcu tuo. + 24.12 Crabrones. AUG., quæst 27. LXX: Vespas. Id est forte translative acerrimos timoris aculeos, quibus quodammodo timoribus pungebantur fugerent, aut æreos occultos spiritus, quod in Psalmis dicitur, per angelos malos, nisi quis dicat, non omnia quæ facta sunt esse scripta, et velit veras vespas intelligi.