The Bible Software
bible.softwareDeuteronomyDeuteronomy 7 › Deuteronomy 7:21

Deuteronomy 7:21

Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou shalt not be affrighted at them: for the LORD thy God is among you, a mighty God and terrible.

In Context

20Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint, et latere potuerint. + 7.20 Insuper et crabrones, etc. Non legitur alicubi in historia, quod crabrones vel vespas in hostes eorum Deus præmiserit. Sed per animalia aculeata timoris compunctiones designat, quibus hostes territos fugabat.

22ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter: ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ. + 7.22 Non poteris, etc. Cavendum esse ostendit, ne forte, expulsis peccatis a carne nostra, insurgat spiritalis bestia, id est jactantia, superbia, vel vana gloria, quæ difficilius exstirpantur quam carnalia vitia. Loth enim, qui in Sodomis continuit, in monte fornicatione pollutus est Gen. 19.. Expulso vitio statim virtus plantetur ne immundus spiritus redeat, et domum vacantem inveniat. Matth. 12.. RAB., GREG. Quibusdam majora bona Deus dat, nec minora concedit, ut semper animus eorum habeat unde se reprehendat, et dum perfecti esse appetunt nec possunt, minime se extollant in his quæ habent, qui per se parva non habere valent. Hinc est quod fortes et potentes adversarios exstinxit Philisthæos; et Chananæos diu reservavit, ut in eis erudiretur Isræl habens contra quos pugnaret, ne de majoribus devictis sese extolleret. Eadem ergo mens pollet ex virtute, lassescit ex infirmitate, ut dum quærit quod habere non valet, quod habet humiliter servet. Superna quoque regio in civibus suis ex parte damna pertulit, ex parte fortiter stetit: ut electi angeli dum alios per superbiam cecidisse conspicerent, tanto robustius quanto humilius starent. Sic in unaquaque anima agitur, ut maxima lucra conferant, aliquando minima damnant.

Read all of Deuteronomy 7

Cross References

Numbers 13:9De tribu Ephraim, Osee filium Nun.

Numbers 14:14et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem:

Numbers 16:3Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: cur elevamini super populum Domini?

Numbers 23:21Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo. + 23.21 Non est idolum in Jacob. Alia translatio: Non erit labor in Jacob, neque videbitur dolor in Isræl, in futuro scilicet sæculo. ORIG. Non erit labor in Jacob, neque videbitur dolor in Isræl, etc. II Cor. 11.. Futuræ vitæ status denuntiatur, etc., usque ad et prophetas audiant illos. Dominus Deus, etc. ORIG. Alia littera, etc., usque ad qui luctatus est et vicit accipiet. Et clangor victoriæ regis in illo. Admonitio prædicationis, qua in nobis rex, id est Christus, diabolum triumphat.

Deuteronomy 10:17quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.

Deuteronomy 25:8Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit: Nolo eam uxorem accipere:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomy 7:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomy 7:20Deuteronomy 7Deuteronomy 7:22 →