Deuteronomii 8:18
sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17ne diceres in corde tuo: Fortitudo mea, et robur manus meæ, hæc mihi omnia præstiterunt:
Cross References
Genesis 32:14capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,
Deuteronomy 7:8sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris: eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis Ægypti.
Deuteronomy 8:1Omne mandatum, quod ego præcipio tibi hodie, cave diligenter ut facias, ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro qua juravit Dominus patribus vestris.
1 Chronicles 29:12Tuæ divitiæ, et tua est gloria: tu dominaris omnium. In manu tua virtus et potentia: in manu tua magnitudo, et imperium omnium.
Psalms 144:1Laudatio ipsi David. [Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi. + 144.1 Laudatio ipsi David. CAS. Breviter continet hic psalmus quæ in Scripturis divinis late diffunduntur, etc., usque ad ne quis in ejus laude errare posset: AUG. Spiritu sancto implet Deus sanctos, etc., usque ad ideoque spiritus ejus in servis suis laudet eum, quia laudari se facit. CAS. Ut septem psalmi pœnitentiæ, sic et septem spiritus, juxta illud sacramentum quod præcepit Dominus Moysi in tabernaculo septem lucernas ponere, perpetuo lumine lucentes. Exaltabo te. CAS. Primo propheta promittit infinitam laudem; secundo, omnes perfecturos Dei laudem novem modis dicit, ibi, Generatio et generatio; tertio, eadem latius explicat, ibi, miserator. In sæculum sæculi. CAS. Qui hic non incipit, in futuro mutus erit. 1
Ecclesiastes 12:1[Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent; + 12.1 Hinc usque ad finem capituli legitur tribus modis, scilicet de judicio, senectute, captivitate, et serviunt quædam glossæ quandoque duabus sententiis, quandoque vero inveniuntur secundum omnes sententias.