bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 8 › Deuteronomii 8:4
Deuteronomii 8:4
Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thy raiment waxed not old upon thee, neither did thy foot swell, these forty years.
In Context
3Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. + 8.3 Manna. Carnem Christi, qua refecti ad veram promissionis terram veniamus. Quadraginta annis manna comedimus, id est, toto tempore nostro, quod quatuor vicissitudinibus volvitur, Dominici corporis sacramento pascimur. Non in solo pane vivit homo, sed in omni, etc. Spiritalis cibus commendatur, unde animæ in æternum victuræ satiantur. Manna de cœlo datum carnem Christi significat, qui ait: Ego sum panis vitæ, hic est panis qui de cœlo descendit Joan. 6., quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Qui manducat hanc carnem, habet vitam æternam. Non in solo pane, etc. Significat geminam naturæ nostræ substantiam. Homo enim ex anima et corpore constat: corpus, quod ex terra est, terreno alitur cibo; anima vero vivit de verbo Dei; spiritum vero hominis vivificat spiritus Dei, si tamen homo est in corpore Ecclesiæ, id est Christi, et in fide Filii Dei. Ideo addit: Vestimentum ejus vetustate non deficere; quia novi hominis conversatio in novitate vitæ debet permanere, cujus pes non est subtritus, quia gressus operum ejus servatur illæsus: Quia novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit Psal. 1..
5ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te,
Read all of Deuteronomii 8
Cross References
Deuteronomy 2:7Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum: novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit.
Nehemiah 9:21Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque eis defuit: vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non sunt attriti.
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomii 8:4