The Bible Software
bible.softwareDeuteronomyDeuteronomy 8 › Deuteronomy 8:3

Deuteronomy 8:3

Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. + 8.3 Manna. Carnem Christi, qua refecti ad veram promissionis terram veniamus. Quadraginta annis manna comedimus, id est, toto tempore nostro, quod quatuor vicissitudinibus volvitur, Dominici corporis sacramento pascimur. Non in solo pane vivit homo, sed in omni, etc. Spiritalis cibus commendatur, unde animæ in æternum victuræ satiantur. Manna de cœlo datum carnem Christi significat, qui ait: Ego sum panis vitæ, hic est panis qui de cœlo descendit Joan. 6., quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Qui manducat hanc carnem, habet vitam æternam. Non in solo pane, etc. Significat geminam naturæ nostræ substantiam. Homo enim ex anima et corpore constat: corpus, quod ex terra est, terreno alitur cibo; anima vero vivit de verbo Dei; spiritum vero hominis vivificat spiritus Dei, si tamen homo est in corpore Ecclesiæ, id est Christi, et in fide Filii Dei. Ideo addit: Vestimentum ejus vetustate non deficere; quia novi hominis conversatio in novitate vitæ debet permanere, cujus pes non est subtritus, quia gressus operum ejus servatur illæsus: Quia novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit Psal. 1..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he humbled thee, and suffered thee to hunger, and fed thee with manna, which thou knewest not, neither did thy fathers know; that he might make thee know that man doth not live by bread only, but by every word that proceedeth out of the mouth of the LORD doth man live.

In Context

2Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. + 8.2 Quadraginta annis. Ideo enim per quadraginta annos permisit eos affligi, ut cognoscerent quantæ fragilitatis essent. Ut affligeret te. AUG., quæst. 13. Hic apertius dictum est, etc., usque ad quod si dixisset, intelligendum erat, cognita faceret.

4Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est:

Read all of Deuteronomy 8

Cross References

Exodus 16:2Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine. + 16.2 Et murmuravit omnis congregatio Isræl, etc. ORIG., homil. 7 in Exod. O ingratus populus! desiderat Ægyptum, qui Ægyptios vidit exstinctos; et carnes Ægypti, qui Ægyptiorum carnes videt et piscibus datas et volatilibus! Murmurat adversus Mosen, imo Deum; sed primo ignoscitur, et secundo et fortassis tertio: sed si non desinant, sed persistant, audi quid sequitur, in libro Numerorum refertur Num. 21., et idem Apostolus retexit dicens I Cor. 10.: Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et a serpentibus perierunt. Scripta sunt hæc propter nos, in quos fines sæculorum devenerunt. Sed si non desinimus murmurare et conqueri contra Deum, incurremus simile offensionis periculum vel exemplum. Cum enim de cœlesti intemperie, fructuum infecunditate, imbrium raritate, et de prosperitate aliorum et aliorum improsperitate causamur, contra Deum murmuramus. Sed hæc primo ignoscuntur, in persistentes graviter vindicantur, quia mittentur in eos serpentes, id est, immundis et veneficis spiritibus tradentur, qui occultis morsibus penetralia cordis depascantur. ORIG. Propter correctionem legentium indicatur populi peccatum: quia murmuraverit et ingratus fuerit beneficiis divinis, cum cœleste manna susceperit. Secundo mense, quinta decima die mensis, quod non sine ratione scriptum est. Recordare de legibus paschæ quæ dicta sunt Num. 9., et invenies ibi hoc esse tempus quod statuitur ad secundum pascha faciendum his qui immundi in anima fuerint, vel occupati negotiis peregrinis. Qui non fuerant immundi anima, vel non longe peregrinabantur, quarta decima die primi mensis fecerunt pascha; longe vero peregrini, et immundi, secundum pascha in hoc tempore faciunt, in quo manna de cœlo descendit. In die quo primum pascha fit, non descendit manna, sed in quo secundum: primum pascha populi Judaici est; secundum, nostrum. Nos enim fuimus in anima immundi, qui colebamus idola; et peregrini, et longinqui fuimus, hospites et peregrini testamentorum Dei, etc. Eph. 2. Sed datur manna de cœlo, non in die quo primum pascha fit, sed quo secundum: Panis enim qui de cœlo descendit Joan. 6. non venit ad illos qui primam solemnitatem celebrabant, sed ad nos, qui suscepimus secundam. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus, qui verus homo panis de cœlo descendit I Cor. 5. Videamus interim quid in hac die gestum monstretur: Quarta decima die mensis secundi murmuravit populus, etc.

Exodus 16:12Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus: scietisque quod ego sum Dominus Deus vester. + 16.12 Vespere comedetis carnes ORIG., ut surpra. Moraliter intelligere possumus quod unicuique nostrum mane est et initium diei, tempus quo primum illuminamur et ad lucem fidei accendimur. In hoc tempore carnes verbi non possumus edere, id est, perfectæ doctrinæ capaces nondum sumus; sed post longa exercitia, post profectum plurimum, cum jam proximi sumus ad vesperam, id est perfectionis fidem, tunc solidioris cibi capaces efficimur. Festinemus ergo manna suscipere, quod prout vult quisque saporem reddit in ore. Unde Matth. 9: Fiat tibi secundum fidem tuam. Et tu ergo, si verbum Dei quod in Ecclesia prædicatur, tota fide et devotione suscipias, fiat tibi quodcunque desideras. Si tribularis, consolatur te, dicens: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit Psal. 50.; si lætaris pro spe futura, cumulat tibi gaudia, dicens: Lætamini in Domino et exsultate, justi Psal. 31.; si iracundus es, dicit: Desine ab ira, et derelinque indignationem Psal. 36.; si in doloribus sis, sanat te, dicens: Dominus sanat languores tues omnes Matth. 4.; si paupertate consumeris, consolando dicit: Dominus allevat de terra inopem, et de stercore erigit pauperem Psal. 112.. Si quis tamen infideliter suscipit, nec comedit, sed abscondit, vermes ex eo ebulliunt. Nec turberis si ad hoc ducitur verbum Dei, ut putetur fieri vermis; ipse enim ait: Ego sum vermis, et non homo Psal. 21.. Sicut enim ipse est qui fit aliis in ruinam, aliis autem in resurrectionem Luc. 2.; ita et ipse est qui in manna fidelibus dulcedo mellis, infidelibus vermis efficitur. Ipse est enim sermo Dei qui iniquorum mentes arguit et correctionum spiculis conscientiam terebrat. Ipse est enim qui efficitur eis quibus aperit Scripturas ignis, qui dicunt: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis? etc. Luc. 24. Aliis ignis est, quibus cremat spinas de terra mala, id est, malas cogitationes in corde consumit; et ideo peccatoribus neque vermis arguens unquam moritur, neque ignis exurens exstinguitur: justis autem et fidelibus permanet dulcis et suavis. Unde dicitur psal. 33: Gustate et videte, etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: Vespere manducabitis carnes, et mane replebimini panibus. Dicant Judæi quæ consequentia sit, ut vespere carnes sine panibus comedant, aut mane panes sine pulmento? quid in hoc divini muneris, quid temperamenti gratiæ cœlestis ostenditur? Hoc est, in quo agnoscere Deum possunt, qui carnes in vespera sine panibus comedunt, et majestatem Dei apparere dicunt, si rursum panes sine carnibus comedantur? servent sibi ista, his qui acquiescentes vobis, in coturnicibus putant agnosci Deum; nos autem, quibus in fine ad vesperam mundi Verbum est caro factum, in illa tantum carne agnosci dicimus Deum, quem suscepit ex Virgine: has enim Verbi Dei carnes neque mane neque meridie quis manducavit, sed ad vesperam: adventus enim Domini in carne ad vesperam factus est, sicut et Joannes dicit: Pueri, novissima hora est I Joan. 2.

Deuteronomy 29:5Adduxit vos quadraginta annis per desertum: non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt.

Psalms 37:3quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. + 37.3 Sagittæ. AUG. Vindictæ quas minabaris Adæ, dicens: In quacumque die comederitis, morte moriemini. Quia comedit, infixæ sunt et nobis; et non ad horam, sed confirmasti, ut sit usque in finem sæculi. AUG., CASS. Quoniam sagittæ. Numerat quæ patitur, etc., usque ad quod leviter potest lædi. 1

Psalms 104:27Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. + 104.27 Verba signorum suorum. ID. Quibus ab eis prædicabatur, etc., usque ad verba ergo non vocum, sed signorum, vel prodigiorum per eos fecit. 1

Matthew 4:4Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. + 4.4 Scriptum est. Non utitur potestate, sed Scripturarum auctoritate, docens nos magis doctrina quam miraculis pugnare. Non in solo pane vivit homo. Quasi: Persuasio tua tentatio est: quia agis de cibo corporis, et non de cibo mentis. Inferior pars hominis pane sustentatur, alia verbo Dei reficitur: quia vero agis de inferiori, patet quod tentator sis. Sed in omni verbo, etc. Omne verbum charitas, in qua complentur omnia quæ procedunt de ore Dei, quia cujuscunque ministerio dicantur, non ejus sunt, sed Dei: sed si adversum quid inseritur, hoc non est Dei. De uno verbo, id est, sapientia Dei procedit quidquid loquuntur sancti qui sunt os ejus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomy 8:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomy 8:2Deuteronomy 8Deuteronomy 8:4 →