The Bible Software
bible.softwareEcclesiastesEcclesiastes 1 › Ecclesiastes 1:4

Ecclesiastes 1:4

[Generatio præterit, et generatio advenit; terra autem in æternum stat. + 1.4 Generatio præterit, etc. ID.. Prima recedit generatio Judæorum, etc., usque ad nos autem Deum laudamus non in uno sæculo, sed in sæculis sæculorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

One generation passeth away, and another generation cometh: but the earth abideth for ever.

In Context

3Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole?] + 1.3 Quid habet amplius homo. ID. Post generalem sententiam, etc., usque ad sed nudi in terram redeunt, unde sumpti sunt.

5Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur; ibique renascens, + 1.5 Oritur sol et occidit. ID. Ipse sol, etc., usque ad qui oritur fideli, occidit infideli.

Read all of Ecclesiastes 1

Cross References

Genesis 5:3Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. + 5.3 Vixit autem Adam, etc. HIERON., in Quæst. Hebr.. Sciendum quod usque ad diluvium, ubi in nostris codicibus ducentorum et quod excurrit annorum genuisse quis dicitur, in Hebræo habeat centum annos et reliquos qui sequuntur. Et genuit, etc. Quasi et iste portavit imaginem terreni qui pro Abel justo repositus est, et interpretatione nominis Christum significat. Sed omnes prius portant imaginem terreni hominis quam cœlestis, licet multi ad adventum Christi per fidem eamdem gratiam habuerunt qua salvantur Christiani. STRAB. Ferunt post mortem Abel vovisse Adam se uxorem non ultra cogniturum nec filium generaturum. Sed Deo jubente fregit votum, ut Dei Filius de eo nasceretur, et homo redimeretur; stirpe enim Cain nasci non debuit. Unde ante Seth nullum legitur genuisse, post eum vero dicitur; quia genuit filios et filias. Hæc computatio genealogiarum, quasi ramos spargit historiarum, de quibus suis locis colliguntur fructus mysteriorum. Et notandum quia in generatione Seth nulla femina ponitur nominatim, sicut in generatione Cain: justorum enim est omnia viriliter agere, nihil femineum, nihil fragile usurpare. Procedit etiam hæc generatio per denarium usque ad Nœ, in quo præceptorum signatur impletio, sicut per undenarium in generatione Cain transgressio. In generatione injustorum primus Enoch ponitur, qui dedicatio interpretatur, quia reprobi in præsenti vita spei suæ radicem figunt, et ab amore immarcescibilis hæreditatis arescunt. De quibus dicitur Joan. 5: Vidit stultum firma radice, et maledixit pulchritudini ejus statim. In generatione justorum Enoch ab Adam septimus ponitur, quia hic manentem civitatem non quærunt, sed exspectationem usque in finem temporis extendunt, quod septenaria revolutione terminatur, cum æternitas octava successerit. Unde iste Enoch qui ponitur septimus, et translatus est quia Deo placuit, septimam requiem significat, ad quam post hanc vitam, qui Deo perseveranter adhæret, sine dilatione transfertur. Interpretatio quoque nominum hujus generationis idem signat: Adam interpretatur homo vel rubra terra; Seth, positio vel resurrectio; Enos, homo; Cainan, lamentatio; Malalehel, laudans Deum; Jared, roboratus; Enoch, dedicatio; Mathusalam, mortis emissio; Lamech, humiliatus; Nœ, requies. Procedens ergo homo de terra, resurgens a peccatis, erit homo invocans Deum et deflens peccata pristina: sicque laudans Deum, roboratus Spiritu Dei, dedicatur in vitam æternam. Atque victor mortis Deo subjectus, requiem possidet sempiternam, quam significat Nœ qui requies interpretatur, et decimo loco numeratur, quia per impletionem mandatorum possidetur regnum cœlorum.

Genesis 36:9Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,

Exodus 1:6Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa, + 1.6 Quo mortuo, etc. ISID. in Exod. Sic postquam verus Joseph pro omnibus gustavit mortem, et destruxit eum qui mortis imperium habebat, multiplicatus est populus fidelium. Nisi enim in terra granum mortuum fuisset, solum mansisset. ORIG., hom. 1, in Exod. Si moriatur in te Joseph, id est, mortificationem Christi in te suscipias, et mortifices membra tua peccato, multiplicantur in te filii Isræl, sensus scilicet boni et spirituales. Si enim sensus carnis mortificentur, sensus animæ crescunt, et morientibus in te vitiis, virtutes augentur, et terra et multiplicat in operibus bonis, quæ per officium corporis ministrantur. Paulum multiplicaverat terra, qui dicebat: Permanere autemin carne magis necessarium est propter vos. Dum enim manet in terra, id est in carne sua, multiplicatur credendo Ecclesia, acquirendo populum Deo, et ab Hierusalem usque ad Illyricum Evangelium prædicando.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ecclesiastes 1:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ecclesiastes 1:3Ecclesiastes 1Ecclesiastes 1:5 →