Ecclesiastes 1:3
Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole?] + 1.3 Quid habet amplius homo. ID. Post generalem sententiam, etc., usque ad sed nudi in terram redeunt, unde sumpti sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
What profit hath a man of all his labour which he taketh under the sun?
In Context
Cross References
Ecclesiastes 2:11Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.] + 2.11 Sub sole. HIER. Christo. In sole posuit tabernaculum suum. Qui ergo ad solis claritatem ordinem constantiamque nondum pervenit, in eo Christus non habitat.
Ecclesiastes 2:22Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est?
Ecclesiastes 4:3et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt. + 4.3 Et feliciorem. Quia nec vidit hæc mala, nec expertus est: nec secundum errorem eorum qui putant animas esse, antequam homines fiant. Melius est itaque omnino non esse quam male vivere: unde, Melius illi erat si natus non fuisset homo ille, etc. Matth. 14..
Ecclesiastes 5:16cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.]
Ecclesiastes 8:15Laudavi igitur lætitiam; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole.