The Bible Software
bible.softwareEcclesiastesEcclesiastes 1 › Ecclesiastes 1:7

Ecclesiastes 1:7

Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant. + 1.7 Omnia flumina intrant in mare. Dicunt philosophi, aquas dulces, quæ mari influunt, vel ardente sole consumi, vel salsuginis maris esse pabula. Sed Ecclesiastes noster et ipsarum Conditor aquarum, dicit eas per occultas terræ venas ad capita fontium regredi et de matrice abysso in sua semper ebullire principia. Possumus per flumina, et mare, humanum genus accipere, quod in terram, unde sumptum est redit, secundum illud: Terra es, et in terram ibis Gen. 3.. Nec terra impletur multitudine mortuorum. Et Hieronymus dicit torrentes non flumina, eo quod cito transeant. HIER. Omnes torrentes, etc., usque ad quomodo in proverbiis filiæ sanguisugæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

All the rivers run into the sea; yet the sea is not full; unto the place from whence the rivers come, thither they return again.

In Context

6gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. + 1.6 Vadit ad austrum, etc. ID. Hinc existimare possumus, etc., usque ad et ita ad orientem revertitur. In circumitu pergit spiritus. ID. Ipsum solem spiritum vocat, etc., usque ad alia frigus consumeret.

8Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. + 1.8 Cunctæ res difficiles. Non potest homo causas et naturas rerum explicare, nec oculus ad plenum intueri, nec auris, instruente doctore, ad summam scientiam pervenire. Videmus enim nunc per speculum in ænigmate et ex parte, donec veniat quod perfectum est I Cor. 13., quod in hoc mortali corpore esse non poterit. Hæc sententia contra eos est qui sine labore et dicendi studio sanctas Scripturas se novisse putant, et se sapientes, cum insipientes sint.

Read all of Ecclesiastes 1

Cross References

Psalms 104:6semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ecclesiastes 1:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ecclesiastes 1:6Ecclesiastes 1Ecclesiastes 1:8 →