The Bible Software
bible.software › Ecclesiastes › Ecclesiastes 1 › Ecclesiastes 1:8

Ecclesiastes 1:8

Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. + 1.8 Cunctæ res difficiles. Non potest homo causas et naturas rerum explicare, nec oculus ad plenum intueri, nec auris, instruente doctore, ad summam scientiam pervenire. Videmus enim nunc per speculum in ænigmate et ex parte, donec veniat quod perfectum est I Cor. 13., quod in hoc mortali corpore esse non poterit. Hæc sententia contra eos est qui sine labore et dicendi studio sanctas Scripturas se novisse putant, et se sapientes, cum insipientes sint.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

All things are full of labour; man cannot utter it: the eye is not satisfied with seeing, nor the ear filled with hearing.

In Context

7Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant. + 1.7 Omnia flumina intrant in mare. Dicunt philosophi, aquas dulces, quæ mari influunt, vel ardente sole consumi, vel salsuginis maris esse pabula. Sed Ecclesiastes noster et ipsarum Conditor aquarum, dicit eas per occultas terræ venas ad capita fontium regredi et de matrice abysso in sua semper ebullire principia. Possumus per flumina, et mare, humanum genus accipere, quod in terram, unde sumptum est redit, secundum illud: Terra es, et in terram ibis Gen. 3.. Nec terra impletur multitudine mortuorum. Et Hieronymus dicit torrentes non flumina, eo quod cito transeant. HIER. Omnes torrentes, etc., usque ad quomodo in proverbiis filiæ sanguisugæ.

9Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est. + 1.9 Quid est quod. HIER. De his videtur dicere, etc., usque ad ut requiesceret Deus ab omnibus operibus suis die septima. Quid est quod, etc. De naturis in principio mundi creatis, et de successione earum, quomodo veniunt et transeunt; ut homo moritur, homo nascitur, eadem natura est nascentis, quæ fuit morientis. Sic de avibus, piscibus, serpentibus et omnibus animantibus; sic de herbis, arboribus et aliis naturis nihil novum invenitur quod antea non fuerit: nihil præteritum quod post non fiat. Unde, Requievit Deus die septimo ab omni opere suo Gen. 2., a novarum creatione naturarum, non a gubernatione, secundum illud: Pater meus usque modo operatur, et ego operor Joan. 5.. Sic ex primordialibus rerum seminibus totius sæculi tempus naturali cursu peragitur.

Read all of Ecclesiastes 1

Cross References

Proverbs 27:20Infernus et perditio numquam implentur: similiter et oculi hominum insatiabiles. + 27.20 Infernus. Inferni tormenta non replentur, etc., usque ad si naturam haberent sine fine vivendi.

Ecclesiastes 2:11Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.] + 2.11 Sub sole. HIER. Christo. In sole posuit tabernaculum suum. Qui ergo ad solis claritatem ordinem constantiamque nondum pervenit, in eo Christus non habitat.

Ecclesiastes 4:1[Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos, + 4.1 Verti me ad alia. Plenius hunc locum David in psalmo LXXII, et Jeremias in suo volumine prosequuntur.

Ecclesiastes 5:10Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?

Ecclesiastes 7:24Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me,

Matthew 11:28Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ecclesiastes 1:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ecclesiastes 1:7Ecclesiastes 1Ecclesiastes 1:9 →