The Bible Software
bible.software › Ecclesiastes › Ecclesiastes 11 › Ecclesiastes 11:3

Ecclesiastes 11:3

Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. + 11.3 Si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem, ID. quasi diceret: Locum quem hic tibi præparaveris, in futuro habebis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If the clouds be full of rain, they empty themselves upon the earth: and if the tree fall toward the south, or toward the north, in the place where the tree falleth, there it shall be.

In Context

2Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram. + 11.2 Da partes septem. HIER. Vetus Testamentum, cujus septima dies, scilicet sabbatum, præcipue honoratur; necnon et octo, quod est novum; sine altero enim non valet alterum.

4Qui observat ventum non seminat; et qui considerat nubes numquam metet. + 11.4 Qui observat ventum, non seminat. ID. Ac si dicat: Omnipotenti te tribue, vel corporale solatium, vel Dei verbum ne forte prætereas eum qui dignus est accipere; et omni tempore. Qui observat ventum. In media tempestate seminandum est, quia nescimus quæ sit voluntas spiritus, et hoc est, Quomodo, etc.

Read all of Ecclesiastes 11

Cross References

1 Kings 18:45Cumque se verteret huc atque illuc, ecce cæli contenebrati sunt, et nubes, et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab, abiit in Jezrahel:

Isaiah 55:10Et quomodo descendit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: + 55.10 Et quomodo. ID. Alia similitudine ostendit quia multus est ad ignoscendum. Panem comedenti. Unde Salomon: Mitte panem tuum super aquas, quia in multitudine dierum invenies eum, hoc est, panem doctrinæ tuæ et gratiam spiritualem cunctis infunde, quia in novissimo præmia recipies

Luke 13:7Dixit autem ad cultorem vineæ: Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? + 13.7 Quærens fructum. Vinea Domini sabaoh, domus Isræl est, in qua domo Synagoga condita est sicut ficus in vinea. Sed qui in vinea peccantem a viatoribus permisit diripi, hanc etiam ficum jussit excidi. In qua quærit fructum, non qui adesse nesciret, sed ostendit in figura, quia in Synagoga jam fructum habere deberet. Nec ante tempus quærit qui per triennium venit. Qui per Moysen Synagogam instituit, ipse in carne apparens in Synagoga crebris docet, fructum fidei quærit, sed in Pharisæis non reperit. Dixit autem ad cultorem vineæ. Cultor vineæ, doctores sunt et apostoli quorum precibus et monitis assidua Dei cura suggeritur, quibus Dominus sæpe de infructuosa gente Judæorum conqueritur, quod per tres annos suæ visitationis, id est, in legalibus edictis, propheticis contestationibus, Evangelii gratia, negligens exstiterit. Ut quid etiam terram, etc. Potest per terram sterili ficu occupatam Judaica plebs signari, quæ noxia præpositorum umbra premitur, ne lumen veritatis videat et exemplis eorum impeditur, ne sole dilectionis calescat; unde Matth. 23.: Væ vobis, Scribæ et Pharisæi, etc. Terram occupat, qui locum quem tenet bonis operibus non exercet, qui exemplo pravitatis impedimentum præstat cæteris.

1 John 3:17Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo? + 3.17 Qui habuerit, etc. Si vel ex temporis opportunitate, vel ex humana infirmitate non contigerit animas ponere, debemus saltem res nostras pro fratribus deponere, et hoc est nutrimentum charitatis. Qui didicit rem suam dare, quandoque poterit seipsum deponere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ecclesiastes 11:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ecclesiastes 11:2Ecclesiastes 11Ecclesiastes 11:4 →