Luke 13:7
Dixit autem ad cultorem vineæ: Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? + 13.7 Quærens fructum. Vinea Domini sabaoh, domus Isræl est, in qua domo Synagoga condita est sicut ficus in vinea. Sed qui in vinea peccantem a viatoribus permisit diripi, hanc etiam ficum jussit excidi. In qua quærit fructum, non qui adesse nesciret, sed ostendit in figura, quia in Synagoga jam fructum habere deberet. Nec ante tempus quærit qui per triennium venit. Qui per Moysen Synagogam instituit, ipse in carne apparens in Synagoga crebris docet, fructum fidei quærit, sed in Pharisæis non reperit. Dixit autem ad cultorem vineæ. Cultor vineæ, doctores sunt et apostoli quorum precibus et monitis assidua Dei cura suggeritur, quibus Dominus sæpe de infructuosa gente Judæorum conqueritur, quod per tres annos suæ visitationis, id est, in legalibus edictis, propheticis contestationibus, Evangelii gratia, negligens exstiterit. Ut quid etiam terram, etc. Potest per terram sterili ficu occupatam Judaica plebs signari, quæ noxia præpositorum umbra premitur, ne lumen veritatis videat et exemplis eorum impeditur, ne sole dilectionis calescat; unde Matth. 23.: Væ vobis, Scribæ et Pharisæi, etc. Terram occupat, qui locum quem tenet bonis operibus non exercet, qui exemplo pravitatis impedimentum præstat cæteris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 32:10dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam. + 32.10 Dimitte me, etc. GREG., lib. IX Moral., cap. 11. Quid est servo dicere, etc., usque ad iram Dei non valuit pro seipso temperare. ID., lib. XX Moral., cap. 6. Ædificare lectorem juxta historiam potest, etc., usque ad nec misericordia disciplinæ.
Leviticus 25:21dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum: + 25.21 Dabo benedictionem. ID. Christum. Unde benediximus vobis in nomine Domini, id est, Christo, qui est nomen Patris. Qui Patrem nobis nominavit, et manifestavit; hic in sexto anno venit, id est, in perfectione, quam significat senarius; et ut hominem reformaret, quem formaverat die sexto, quod ibi sextus dies, hic sextus annus dicitur, quia inter formationem nostram et reformationem multa tempora defluxerunt.
Matthew 3:9Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. + 3.9 Dico enim. A carne retrahit, ut cogitent opera prædestinationis Dei. Prima sunt rudimenta fidei, credere Deum posse quidquid voluerit, ut omnia qui de nihilo creavit, possit de lapidibus vel de pulvere filios Abrahæ formare. De lapidibus. Demonstrative ad illos lapides quos Josue de Jordane transferre fecit, ad quos quasi digitum extendens ait. Josue duodecim lapides de medio Jordanis in terram transportari fecit, et alios ex terra in eodem alveo restitui: per quos excæcatio Judæorum et gentium ad lucem transformatio præsignatur. Vel gentiles lapides vocat: et est sensus: Ne gloriemini de semine carnis: quia hi tantum sunt filii Dei, qui per gratiam sunt illuminati et interius suscitati. Suscitare signanter dicit, quia Christus Saram, id est Ecclesiam, accepit, et suscitat per gratiam filios Abrahæ defuncto sine liberis, ne tantus patriarcha privaretur promissis. In cujus rei præsagium olim Deus de Sara genuit filium.
Luke 3:9Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
John 15:6Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. + 15.6 Si quis. Sarmenta præcisa cæteris liguis sunt viliora, quia nullis usibus deputantur, sed igni, vel in vite sunt vel in igne.