Ecclesiastes 2:7
Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui: armenta quoque, et magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem; + 2.7 Possedi servos: timore servientes, et spiritualia desiderantes, nec timentes. Vernaculos eos dicimus, qui sunt quidem de Ecclesia, et prædictos servos et ancillas antecedunt; nec tamen liberi sunt. Vernaculi dicuntur filii servorum, qui in domo domini sui nati sunt. Armenta quoque et magnos. Hi sunt, qui absque ratione et scientia Scripturarum laborant quidem in Ecclesia, sed nondum ad hominem perveniunt, id est ad imaginem Dei. HIER. Et quidem possessio armenti. Nota quod, etc., usque ad vel vernaculi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 13:2Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.
Genesis 15:3Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.
1 Kings 4:23decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium. + 4.23 Viginti boves. ID. Prædicatores Novi Testamenti, qui quasi geminatum Decalogum in se habent, cum Novum et Vetus Testamentum æqualiter prædicant pleni dilectione Dei et proximi. Excepta venatione. Venatione diversorum animalium sunt qui ex diversis gentibus quotidie retibus Evangelii per spirituales venatores capiuntur, et in pastum Salvatoris rediguntur.
2 Kings 3:4Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israël centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis.
1 Chronicles 27:31super oves quoque, Jaziz Agareus: omnes hi, principes substantiæ regis David.
2 Chronicles 32:27Fuit autem Ezechias dives, et inclytus valde, et thesauros sibi plurimos congregavit argenti, et auri, et lapidis pretiosi, aromatum, et armorum universi generis, et vasorum magni pretii.