Ecclesiastes 2:6
et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium. + 2.6 Et exstruxi mihi piscinas, etc., usque ad et serotinam exspectat de cœlo pluviam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I made me pools of water, to water therewith the wood that bringeth forth trees:
In Context
5feci hortos et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus;
Cross References
Nehemiah 2:14Et transivi ad portam fontis, et ad aquæductum regis, et non erat locus jumento cui sedebam ut transiret.
Song of Solomon 7:4Collum tuum sicut turris eburnea; oculi tui sicut piscinæ in Hesebon quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum. + 7.4 Collum tuum. Id est, illi per quos vox exit, et esca in corpus trajicitur, qui sunt turris, quia et exemplo vitæ muniunt alias, et decorant. In ebore enim candor notatur. Oculi tui. Qui arcana inspiciunt, ut possint in aperto proloqui, qui fluenta doctrinæ auditoribus non cessant, sicut in civitate Hesebon piscinæ semper aquis abundantes, copiose populo in introitu ipsius civitatis aquam ministrant. Et bene dicuntur aquæ esse in porta civitatis, quia nemo potest Ecclesiam ingredi, nisi prius aspersus aqua doctrinæ et baptismi. Unde in introitu templi Salomonis erat mare æneum, ubi sacerdotes intraturi lavabant manus et pedes. Piscinæ. Continentes multas aquas sapientiæ et doctrinæ, ad potandum eos qui erunt in cingulo mœroris, persequente Antichristo, quæ piscinæ sunt in illa plenaria introitione utriusque multiplicitatis, quæ erit filia multitudinis. Nasus. Cautissimi discretores boni et mali, sicut et per nares odor vel fetor discernitur, quos nulla fallit hypocrisis, et eminentissimum tenent locum. Sicut turris Libani. In monte idcirco ad speculandum ponitur, ut hostes, qui veniunt, longe videantur: sic prædicatoris vita semper in alto debet firma permanere, ut incursus malignorum longe prospiciat, ut culpam, priusquam veniat, deprehendat. Contra Damascum. Damascus metropolis Syriæ, quæ multa mala intulit Isræli, et etiam captivavit: per hanc omnis multitudo dæmonum, vel nequam hominum signatur.