Ecclesiastes 3:2
Tempus nascendi, et tempus moriendi; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. + 3.2 Tempus plantandi, etc. ID. Nulli dubium est, etc., usque ad quia perfecta charitas foras mittit timorem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
A time to be born, and a time to die; a time to plant, and a time to pluck up that which is planted;
In Context
Cross References
Genesis 17:21Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. + 17.21 In anno altero. Annus alter, quo Sara genuit Isaac, tempora sunt regenerationis, quibus fusus est sanguis Christi et genus humanum ad vitam restauratum.
Genesis 47:29Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo: et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Ægypto: + 47.29 Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ, etc. AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Ea filium juratione constringit, etc., usque ad qui in baptismo apparuit fere trigesimo anno.
Numbers 27:12Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël. + 27.12 Ascende in montem, etc. ID., hom. 22. Vide quomodo qui perfectus et beatus est, etc., usque ad Ille ergo solus debet requiri, qui peccatum non fecit. ID. Mors Moysi finis legis, etc., usque ad id est, sub velamento Patris et Filii et Spiritus sancti requiescet anima nostra.
Deuteronomy 34:5Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino: + 34.5 Mortuusque est ibi, etc. Nulli electorum parcit, et minima quoque peccata ulciscitur Deus etiam in amicis; unde: Moyses et Aaron sacerdotibus ejus, et addidit: Propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. Lege scilicet finita, quæ servivit Domino in tempore suo, urbs destructa et altare, nusquam sacrificia, nusquam libamina, nusquam sacerdos vel pontifex.
1 Kings 13:2Et exclamavit contra altare in sermone Domini, et ait: Altare, altare, hæc dicit Dominus: Ecce filius nascetur domui David, Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te thura succendunt: et ossa hominum super te incendet.
Job 7:1[Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus. + 7.1 Et sicut dies mercenarii. GREG. Qui dies cito transire optat, ut ad laboris præmium veniat, sic omnis justus; et sicut ille in alienis laboribus sudat, sed proprium præmium sibi parat, sic justus in mundanis malis sudet, ut cœlestia bona capiat. Cavet ne vacuus ab opere dies eat, et præmium minuatur. Patitur dura, ut magis coronetur, licet merces jam sit in corde; sed tamen gravius æstus sentitur in corpore, ut post sit refrigerium in quiete, et hoc est: