Job 7:1
[Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus. + 7.1 Et sicut dies mercenarii. GREG. Qui dies cito transire optat, ut ad laboris præmium veniat, sic omnis justus; et sicut ille in alienis laboribus sudat, sed proprium præmium sibi parat, sic justus in mundanis malis sudet, ut cœlestia bona capiat. Cavet ne vacuus ab opere dies eat, et præmium minuatur. Patitur dura, ut magis coronetur, licet merces jam sit in corde; sed tamen gravius æstus sentitur in corpore, ut post sit refrigerium in quiete, et hoc est:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 25:50supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata. + 25.50 Supputatis. ID. Id est tractando apud se qua virtute, etc., usque ad ideo Dominus ait illi: Hodie salus huic domui facta est.
Job 5:7Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. + 5.7 Homo ad laborem nascitur. Quia impossibile est in hac peregrinatione sine labore esse: sed in eo quod caro affligitur, mens ad petenda alta levatur. Vel homo, id est, carnalis, mala mundi sentit, quia inhianter bona ejus appetit. Sed cujus mens hæc transit, ut avis ad alta, penna spei levatus, nil mali sentit, congaudeat et de flagellis, sed quia hæc nullus suis viribus valet, subdit:
Job 14:6Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus. + 14.6 Recede paululum ab eo. Recede, id est, jam flagella præsentis vitæ subtrahe, et bona æternæ quietis ostende Donec optata veniat, quando æternam requiem pro recompensatione sui laboris accipit
Psalms 39:4Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino. + 39.4 Carmen. HIER. Non turpe, non theatrale, sed per Novum Testamentum. Videbunt. CASS. Mirabilia tempore incarnationis facta. AUG. Videbunt, hoc quod primo de prioribus dixit, videbunt multi populi posteri. 1
Isaiah 16:14Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus. + 16.14 In tribus annis: quasi diceret: Sicut pauci racemi remanent, etc., usque ad sed relicto errore conversus, tribus annis tantum parvus et modicus et inglorius relinquitur. Mercenari. ID. Falsa doctrina omnia lucri causa facit, etc., usque ad levius peccatum est aperte peccare quam sanctitatem simulare.
Isaiah 38:5Vade, et dic Ezechiæ: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos, + 38.5 Ecce ego adjiciam super dies. Secundum quod visum est, etc., usque ad et de annis Ezechiæ additis.