Ecclesiastes 3:4
Tempus flendi, et tempus ridendi; tempus plangendi, et tempus saltandi. + 3.4 Tempus plangendi, etc. Plangendum est nunc ut in futuro saltemus, illam saltationem, quam David ante arcam testamenti II Reg. 6.. Saulis filiæ displicens, magis placuit Deo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
A time to weep, and a time to laugh; a time to mourn, and a time to dance;
In Context
Cross References
Genesis 21:6Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi.
2 Samuel 6:16Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul, prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino: et despexit eum in corde suo. + 6.16 Cumque intrasset arcam. ID. Cunctis exsultantibus et ad arcis cœlestis introitum hymnos resonantibus, etc., usque ad quia qui verbum Dei aure tenus percipiunt, absque boni operis proli diem perpetuæ mortis exspectant.
Nehemiah 9:1In die autem vigesimo quarto mensis hujus, convenerunt filii Israël in jejunio et in saccis, et humus super eos. + 9.1 In die autem, etc. BEDA, ubi supra, cap. 28. Notanda correcti populi devotio, etc., usque ad cum a cæteris laboribus cessatur divinis lectionibus aures liberius commodantur. Et dixit Esdras. Usque ad finem orationis vel confessionis ejus, quod supra dictum est, quia confitebantur peccata sua, et peccata patrum suorum, plenius Esdra deprecante qualiter factum sit, ostenditur.
Psalms 126:1Canticum graduum Salomonis. [Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. + 126.1 Canticum graduum. CASS. Nonus gradus est, ut pacificus caste timeatur, qui solus exaltat, custodit, ædificat. Primo bona timentis enumerat; secundo optat bona timentis. Beati omne qui timent Dominum. Sciendum quatuor esse timores, etc., usque ad de quo hic dicit Propheta: Beati omnes qui timent Dominum. 1
Ecclesiastes 7:14Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit. + 7.14 Considera opera Dei. Quam magna, quam mirabilia; alium gratuita pietate elegit, alium justo judicio despicit, unde, Jacob dilexi, Esau odio habui Mal. 1.. Et, Universæ viæ Domini misericordia et veritas.
Isaiah 40:1[Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. + 40.1 Consolamini. Quasi dicat: Quia rex vester non compatitur vobis, consolamini Christo. Potest ad gentes referri, de quibus Dominus per Zachariam: Ego congregabo populum orientis, et erunt mihi in populum, et ego ero illis in Deum Zach. 8.. Loquimini ad cor. HIER. Ad cor loquitur qui mœstum consolatur, sicut de Sichen dicitur: Locutus est Sichen ad cor ejus, et consolatus est eam Gen. 24.. Jerusalem. Jerusalem a Chaldæis et Romanis corpore et anima; Ecclesia a persecutoribus corpore cruciata, animo angustiata. Malitia ejus. Malitia afflictio sicut illud: Si est malum in civitate quod non faciat Dominus Amos. 3.. Dimissa est. Causa consolationis, remissio peccatorum, etc., usque ad quia purgata sunt et soluta per pœnas.