Isaiah 40:1
[Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. + 40.1 Consolamini. Quasi dicat: Quia rex vester non compatitur vobis, consolamini Christo. Potest ad gentes referri, de quibus Dominus per Zachariam: Ego congregabo populum orientis, et erunt mihi in populum, et ego ero illis in Deum Zach. 8.. Loquimini ad cor. HIER. Ad cor loquitur qui mœstum consolatur, sicut de Sichen dicitur: Locutus est Sichen ad cor ejus, et consolatus est eam Gen. 24.. Jerusalem. Jerusalem a Chaldæis et Romanis corpore et anima; Ecclesia a persecutoribus corpore cruciata, animo angustiata. Malitia ejus. Malitia afflictio sicut illud: Si est malum in civitate quod non faciat Dominus Amos. 3.. Dimissa est. Causa consolationis, remissio peccatorum, etc., usque ad quia purgata sunt et soluta per pœnas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Comfort ye, comfort ye my people, saith your God.
In Context
Cross References
Nehemiah 8:10Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est: et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra. + 8.10 Ite et comedite, etc. ID., ibid. Ut infirmiores conscientias proximorum exemplo piæ actionis, et suavitate devotæ admonitionis confortemus, præcipit, quatenus sicut adipe et pinguedine repleantur, aliisque exsultationis laudent nomen Domini. Juxta litteram quoque cum in festis diebus post orationem lectionem et psalmorum studia completa carnem reficimus, pauperum et peregrinorum meminisse debemus. Nolite contristari. Doctores qui mentes auditorum sacris lectionibus ad lacrymas excitant, et iidem consolantur, dum gaudia secutura promittunt.
Psalms 85:8Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua. 1
Isaiah 3:10Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
Isaiah 35:3Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.
Isaiah 41:27Primus ad Sion dicet: Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo. + 41.27 Primus ad Sion dicet. Ecclesiam significant; ecce astiterunt filii, scilicet tui, quos per fidem meam donavi tibi, scilicet apostoli, quorum prædicatione nati sunt tibi filii.
Isaiah 50:10Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. + 50.10 Quis ex vobis. Qui timet non est perfectus, etc., usque ad hic custodit animas sanctorum integras et pudicas et puras. Qui ambulavit in tenebris. Gentilis populus in tenebris, etc., usque ad ad pœnitentiam voco; nolo enim mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat Ezech. 18..