The Bible Software
bible.softwareEcclesiastesEcclesiastes 3 › Ecclesiastes 3:8

Ecclesiastes 3:8

Tempus dilectionis, et tempus odii; tempus belli, et tempus pacis.] + 3.8 Tempus dilectionis. Tempus amandi post Deum uxores, liberos, propinquos, et tempus odiendi eos, in martyrio. Vel, Quoniam nunc videmus per speculum in ænigmate I Cor. 13., etc. Tempus erit diligendi præsentiam Dei, et tempus odiendi, quando, facie ad faciem cernentes, et in melius proficientes, incipiemus odisse et despicere quod amavimus. Tempus belli. Modo, non agentibus pœnitentiam; tempus pacis in futuro, quando omnis Isræl salvus fiet; Tempus belli, ne sis securus, accipe armaturam Dei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

A time to love, and a time to hate; a time of war, and a time of peace.

In Context

7Tempus scindendi, et tempus consuendi; tempus tacendi, et tempus loquendi. + 3.7 Tempus tacendi et tempus. HIER. Docemus in Ecclesiis quod nescimus. Omnes artes absque doctore non discimus, sola hæc tam vilis et tam facilis, ut præceptore non egeat. Nihil nobis videtur esse rectum, nisi quod discimus, ut post multum silentium de discipulis efficiamur magistri. Tempus loquendi. Disciplina Pythagoræ est per quinquennium tacere, et postea eruditos loqui.

9[Quid habet amplius homo de labore suo?

Read all of Ecclesiastes 3

Cross References

Genesis 14:14Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo: et persecutus est usque Dan. + 14.14 Quod cum audisset Abram, etc. ISID. Mystice. Similiter fides nostra cum firmata est Spiritu principali, quinque sensus corporis quasi quinque reges subjicit, verbo Dei triumphans de homine exteriori. Ille in trecentis decem et octo adversarios debellavit, quia nos in sacramento crucis, quam tau littera significat, quæ trecenta significat, quinque sensus carnales, nos antea variis vitiis captivantes, superamus. Decem et octo, ex ternario et senario multiplicatus, fidem Trinitatis et perfectionem significat operis quibus virtutum contra vitia plena victoria perficitur. STRAB. Allegorice. Bellum Abræ cum quatuor regibus significat bellum virtutum et vitiorum. Pater ergo fidei, et prima via credendi, pro fratre suo Lot dimicavit et vicit, non in multitudine exercitus, sed in trecentis decem et octo expeditis vernaculis. Sic quisque pro anima sua contra spirituales nequitias bellum gerat cum trecentis decem et octo vernaculis, id est, cum auxilio sanctæ crucis: tau enim littera, quæ habet figuram crucis, trecenta exprimit. Dan autem unus est de fontibus Jordanis; alter enim Jor vocatur, quod interpretatur rivus; duobus ergo fontibus, qui non procul a se distant, in unum rivulum fœderatis, Jordanis appellatur.

Joshua 11:23Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas: quievitque terra a præliis. + 11.23 Quievitque. ORIG., homil. 15. Non sub Jesu filio Nave, sub quo nunquam fere cessavit a bellis, sed sub Jesu Christo. Venisti enim ad Jesum, et in baptismo peccatorum remissionem consecutus es; jam in te non pugnat caro adversus spiritum et spiritus adversus carnem Galat. 5.. Cessavit ergo terra tua a bellis, si tam mortem Jesu in corpore tuo circumferas, ut cessantibus omnibus in te præliis, verus pacificus efficiaris, et voceris filius Dei. Sed hoc fiet cum bella transegeris, et adversarios subegeris: tunc requiesces sub vite tua, quæ est Christus, et sub ficu tua, quæ est Spiritus sanctus.

1 Kings 5:4Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum, et non est satan, neque occursus malus.

2 Chronicles 19:2Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris:

Psalms 105:25Et murmuraverunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini. 1

Ezekiel 16:8Et transivi per te, et vidi te: et ecce tempus tuum, tempus amantium: et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam: et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ecclesiastes 3:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ecclesiastes 3:7Ecclesiastes 3Ecclesiastes 3:9 →