Ecclesiastes 7:18
Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. + 7.18 Et noli esse. Impii non dimidiabunt dies suos, quasi, Noli impœnitens provocare Deum, ut etiam viventi inferat supplicium, sicut fecit Dathan et Abiron.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.
Cross References
Psalms 25:12Pes meus stetit in directo; in ecclesiis benedicam te, Domine.] + 25.12 Pes, id est, affectio, quæ facile labi solet, stetit immobilis contra omnia scandala, tendens ultra, et persistens in directo. Et quia sic redimis in Ecclesiis, benedicam. Stetit. CASS. Etsi undique concussus, vel confusus scandalis.
Proverbs 4:25Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos. + 4.25 Et palpebræ. Iter justitiæ, etc., usque ad meditando prævidere.
Proverbs 12:21Non contristabit justum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo.
Ecclesiastes 8:12Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.
Ecclesiastes 12:13Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo, + 12.13 Finem loquendi. Quia diversorum diversas sententias, tanquam concionator, induxerat: hoc fine omnes conciliat, scilicet Deum time. Hoc solum aiunt Hebræi in auctoritate habitum, quia hic intentionem suam ostendit, cum videatur in multis ad voluptates hortari.
Malachi 4:2Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.