Ecclesiastes 7:19
Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam; quia qui timet Deum nihil negligit. + 7.19 Nihil negligit. Omnibus sine respectu personarum benefacit. Vel, in prosperis et in adversis providet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wisdom strengtheneth the wise more than ten mighty men which are in the city.
In Context
Cross References
2 Samuel 20:22Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter: qui abscissum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua: Joab autem reversus est Jerusalem ad regem. + 20.22 Qui abscissum. ID. Reditus populi ad David post interfectionem Absalon, etc., usque ad id est Christum Filium Dei rediit
Proverbs 21:22Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus. + 21.22 Civitatem fortium. Mundum scilicet, etc., usque ad ecclesiastica disciplina redarguit.
Ecclesiastes 9:13Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam:
Ecclesiastes 9:16Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita?
Colossians 1:9Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali: + 1.9 Impleamini in omni. Magnum est plene scire quid Deus velit, in omnibus rebus activæ vitæ et contemplativæ.