Ecclesiastes 8:9
[Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 14:28Reversæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis.
2 Kings 14:10Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum?
Ecclesiastes 1:14Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. + 1.14 Vidi, etc. Consideravi omnia mundana, et vidi vanitatem et malitiam esse, id est, miserias spiritus, quibus animus diversis fatigatus cogitationibus laborat cognoscere, quod homini non conceditur. HIER. Verbum Routh Aquila et Theodotio, etc., usque ad quibus anima diversis cogitationibus affligitur.
Ecclesiastes 4:7Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.
Ecclesiastes 5:8et insuper universæ terræ rex imperat servienti. + 5.8 Universæ terræ, etc. Deus patiens et redditor, qui dicit, Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
Ecclesiastes 7:25multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam?]