Ecclesiastes 9:5
Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. + 9.5 Mortui vero. ID. Quidam asserunt etiam post mortem crescere, etc., usque ad creaturas rationales et promereri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam; melior est canis vivus leone mortuo.
Cross References
2 Samuel 14:14Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram, quæ non revertuntur: nec vult Deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abjectus est.
Job 14:21Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget. + 14.21 Sive nobiles fuerint filii. Sicut enim hi qui adhuc sunt viventes, mortuorum animæ in quo loco habeantur ignorant: ita mortui carnaliter vitam in carne positorum qualiter post eos disponatur, nesciunt.
Psalms 6:5Convertere, Domine, et eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam. + 6.5 Convertere. CASS. Qui aversus eras, vel a vindicta. Eripe, ab imminente morte. Vel eripe animam peccatis ligatam. Salvum me fac, etc., dando virtutes. 1
Psalms 88:13aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt: + 88.13 Aquilonem. Diabolus. Mare tu creasti. Sæculum. Stulte ergo in eum se erigunt, a quo creata sunt. Thabor et Hermon in nomine tuo. AUG. Montes Syriæ, et per eos gentes accipiuntur a parte totum per synedochen. Exsultabunt. Christo veniente allegorice. Thabor, Judæi, ad quos primum lumen venit. Hermon, Gentes, quæ prius fuerunt anathematizatæ. In nomine tuo exsultabunt, conjunctis in angulari lapide duobus parietibus. AUG. Thabor. Veniens lumen a summo scilicet lumine, quo veniente fit anathema ejus, id est diaboli, qui nos tenebat in errore suo. Quod est: a te datum est ut illuminemur, ut anathema demus diabolo. 1
Ecclesiastes 1:11Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.] + 1.11 Non est priorum. HIER. Seraphin propterea, etc., usque ad unde post, Non est memoria sapienti cum stulto in æternum.
Ecclesiastes 7:2Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. + 7.2 Melius est nomen bonum. HIER. Memoria bonorum operum, quæ delectet auditorum corda, sicut nares unguenta: Unde, Memoria justorum in laude, nomen impiorum putrescet. Et dies. Hoc est, Melius est miseræ vitæ tormenta, et tribulationes, et labores moriendo evadere, quam ad hæc nasci et sustinere.