Psalmorum 88:13
aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt: + 88.13 Aquilonem. Diabolus. Mare tu creasti. Sæculum. Stulte ergo in eum se erigunt, a quo creata sunt. Thabor et Hermon in nomine tuo. AUG. Montes Syriæ, et per eos gentes accipiuntur a parte totum per synedochen. Exsultabunt. Christo veniente allegorice. Thabor, Judæi, ad quos primum lumen venit. Hermon, Gentes, quæ prius fuerunt anathematizatæ. In nomine tuo exsultabunt, conjunctis in angulari lapide duobus parietibus. AUG. Thabor. Veniens lumen a summo scilicet lumine, quo veniente fit anathema ejus, id est diaboli, qui nos tenebat in errore suo. Quod est: a te datum est ut illuminemur, ut anathema demus diabolo. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But unto thee have I cried, O LORD; and in the morning shall my prayer prevent thee.
In Context
14tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua: 1
Cross References
Job 10:21antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine: + 10.21 Antequam vadam. Infernus terra dicitur, quia ibi captivi tenentur. Antequam vadam. Non quod qui plangit vadat, sed quod vadat qui non plangit: ut si dicam debitori, solve priusquam te constringam. Non revertar. Ibid. Quia damnatos ultra misericordia non liberat.
Psalms 5:3Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus. + 5.3 Voci. Illa oratio vocem habet, quæ est digna audiri. Rex. AUG. Proprie Filius, bene primo rex, quia per eum itur ad Patrem, unde subdit: Et Deus meus: et tamen non dicit intendite, sed intende, quia unus Deus. 1
Lamentations 3:56Coph Vocem meam audisti; ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus.