Ecclesiastes 9:8
Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Let thy garments be always white; and let thy head lack no ointment.
In Context
Cross References
Ruth 3:3Lavare igitur, et ungere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in aream: non te videat homo, donec esum potumque finierit. + 3.3 Non te. Quia fides gentium Ecclesiæ non ante apparuit, quam Christus mysterium incarnationis suæ implevit, quando corporaliter inter homines vivens cibo ac potu usus est, et tandem cœnans cum discipulis suis corporis et sanguinis sui sacramenta communicavit eis. Impleto autem mysterio dispensationis, Christi Ecclesia de gentibus ad fidem fiducialiter accessit.
2 Samuel 19:24Miphiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis, illotis pedibus et intonsa barba: vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis ejus in pace. + 19.24 Illotis. In Hebræo, infectis. Fecerat enim sibi Miphiboseth ligneos pedes secundum Hebræum quibus pro naturalibus utebatur: erat enim claudus.
Psalms 23:5hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. 1
Amos 6:6bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.
Luke 7:46Oleo caput meum non unxisti: hæc autem unguento unxit pedes meos. + 7.46 Oleo caput meum non unxisti. Et si populus ille in Deum se credere et non in hominem fatebatur, tamen ipsam potentiam divinitatis quæ per miracula apparebat, digna laude prædicare neglexit. Sed gentilitas dum mysterium incarnationis credit, summa laude etiam infirma ejus prædicat.
Revelation 7:9Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis: stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum: + 7.9 Post hæc. Cum secundum figuram designandos sub certo numero vidisset, et tantummodo de filiis Isræl, nunc aperte docet quod per illum numerum, universi fideles, et per duodecim tribus accipiendæ sunt omnes gentes. Stantes. Scilicet parati Deo obedire judici, vel etiam suis prælatis. Hoc in præsenti.