Ephesians 6:21
Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
22quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
Cross References
1 Corinthians 4:17Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.
Colossians 1:7sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu, + 1.7 Pro vobis, etc. Quorum salutem desiderans, cœpit Archippum adjuvare.
1 Timothy 4:6Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.
Titus 3:12Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare.
1 Peter 5:12Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis. + 5.12 Scripsi. Vobis, inquit, scripsi non ut imperans, sed obsecrans et contestans auctoritate Scripturarum hanc esse veram gratiam quam scribendo prædico, quia non est in alio aliquo salus, in quo oportet vos salvos fieri. Vel, obsecrans vos, ut hanc gratiam in qua statis, et qua imbuti estis, esse faciatis veram gratiam vestram et teneatis ut proficientem vobis. Qui gratiam spernit non gratiam minuit, sed hanc non suam, id est non sibi utilem reddit.