Esther 1:11
ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput ejus diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde. + 1.11 Ut ostenderet, etc. Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium Gal. 4., etc. Tunc enim Dei Filius incarnatus legis mysteria quibus ante fideles paverat, abundantiori gratia manifestavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 14:25Porro sicut Absalom, vir non erat pulcher in omni Israël, et decorus nimis: a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula.
Esther 6:8debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum:
Proverbs 23:29[Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? + 23.29 Cui væ, cujus. Quærit disputando, etc., usque ad de quo Judæis: Vos ex patre diabolo estis Joan. 8.. Cui rixæ? cui foveæ? Rixæ, quia concordiam non servat, etc., usque ad et sæpissime in foveam incidit, de qua: Fovea enim profunda est meretrix, etc. Cui sine causa vulnera? quia multi nimis potati vulnera per tumorem acceperunt, quæ nulla ferri causa pertulerunt. Cui suffossio oculorum? quia immoderatus haustus vini, et exterioris et interioris visus ingerit cæcitatem.
Mark 6:21Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ: