Proverbs 23:29
[Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? + 23.29 Cui væ, cujus. Quærit disputando, etc., usque ad de quo Judæis: Vos ex patre diabolo estis Joan. 8.. Cui rixæ? cui foveæ? Rixæ, quia concordiam non servat, etc., usque ad et sæpissime in foveam incidit, de qua: Fovea enim profunda est meretrix, etc. Cui sine causa vulnera? quia multi nimis potati vulnera per tumorem acceperunt, quæ nulla ferri causa pertulerunt. Cui suffossio oculorum? quia immoderatus haustus vini, et exterioris et interioris visus ingerit cæcitatem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.]
Cross References
Genesis 49:12Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores. + 49.12 Pulchriores oculi, etc. ISID. Quia doctrina eorum austeritatem veteris legis exsuperat, et evangelica præcepta clariora sunt quam legis mandata. Lacte, id est doctrina legis, quæ carnalem populum vel parvulum lacte alebat: sed candidiores, Ecclesiæ doctores, qui fortem et validum verbi cibum manducant, et distribuunt. Unde Hebr. 5: Perfectorum est solidus cibus, qui bene candidiores lacte dicuntur, quia candidi, puri et ab omni macula liberi.
2 Samuel 13:28Præceperat autem Absalom pueris suis, dicens: Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite eum, et interficite: nolite timere: ego enim sum qui præcipio vobis: roboramini, et estote viri fortes.
Proverbs 20:1[Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.
Isaiah 5:11Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis ! + 5.11 Væ qui consurgitis. Quasi diceret: Captivitas imminet, etc., usque ad non intelligunt in se opera Domini.
Isaiah 28:7[Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt; sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.
Matthew 24:49et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis: + 24.49 Percutere conservos. Injuriis afficere vel infirmorum conscientias pravo verbo vel exemplo vitiare. Unde Lucas ait servos vel ancillas Luc. 12., quorum quanta infirmior est ætas vel sexus, tanto facilior est ruina.