bible.software › Esther › Esther 1 › Esther 1:8
Esther 1:8
Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, præponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet. + 1.8 Unusquisque quod vellet, etc. Secundum velocitatem et capacitatem et utilitatem singulorum. Sic enim temperanda est prædicatio, ut in omnibus utilis fiat, nulli noceat, et inter omnium vitia, quasi gladius anceps transeat. Sic per superbiam rescindens auferat, ut non augeat timiditatem. Sic otiosis et torpentibus sollicitudinem operis imponens, ut inquietis et curiosis non augeat importunam actionem, et sic de cæteris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the drinking was according to the law; none did compel: for so the king had appointed to all the officers of his house, that they should do according to every man’s pleasure.
In Context
7Bibebant autem qui invitati erant aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et præcipuum ponebatur. + 1.7 Vinum. Secundum illud: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris Rom. 5., etc. Alii datur sermo scientiæ, alii sapientiæ, alii fides, alii gratia sanitatum. Nolentes cogeret ad bibendum, etc. Nemo cogitur spirituale donum accipere: filios vult Deus, non servos: voluntatem vult, non necessitatem, secundum illud: Qui potest capere capiat Matth. 19.. Item. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata Ibid.. Et: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes Ibid., etc.
9Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat. + 1.9 In palatio, ubi rex Assuerus, etc. Hierusalem, ubi templum et sancta sanctorum, vel in sanctæ Scripturæ meditatione; in qua divinitas, potentiæ suæ tribuit notitiam.
Read all of Esther 1
Cross References
Jeremiah 35:8Obedivimus ergo voci Jonadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus quæ præcepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos, et mulieres nostræ, filii, et filiæ nostræ,
Habakkuk 2:15Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus !
This Verse In Other Editions
Study Esther 1:8