Habacuc Propheta 2:15
Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus !
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare.
Read all of Habacuc Propheta 2
Cross References
Genesis 19:32Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen. + 19.32 Veni, inebriemus, etc. ALC. Didicerant duæ filiæ Lot consummationem mundi futuram per ignem: sed, tanquam puellæ non perfectæ, neque sciebant quod, Sodomitis igne vastatis, multum spatium integrum remaneret; et suspicatæ sunt tale aliquid factum, quale in temporibus Nœ audierant, et ad reparandum genus humanum superstites se esse cum patre. Et quamvis grande crimen concubitus patris, gravior videbatur impietas, si servata castitate spem posteritatis delerent. Ideo consilium ineunt, et patris mœstitiam vel rigorem vino molliunt, et singulis singulæ noctibus suscipiunt ab ignorante conceptum, nec repetunt.
Exodus 32:25Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat), + 32.25 Spoliaverat enim eum Aaron in ignominiam sordis et inter hostes, etc. Notandum, quod populus fecit, ipsi Aaron tribuitur, quia consensit ad faciendum quod male petiverat. Magis enim dictum est, nudavit eos Aaron, quia cessit eis, quam nudaverunt se ipsi, qui tantum malum flagitaverunt. Ornamentis quibus fabricatum fuerat idolum, vel quia malam voluntatem prius latentem ostenderat, vel auxilium et protectionem Dei perdiderat.
2 Samuel 13:26Et ait Absalom: Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex: Non est necesse ut vadat tecum.
Jeremiah 25:15Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te. + 25.15 Sume calicem vini furoris, etc. ID. Propinatio calicis dominici furoris indicium est, etc., usque ad calix propinatur, sed pro pœna.
Hosea 7:5Dies regis nostri: cœperunt principes furere a vino; extendit manum suam cum illusoribus.
Revelation 17:6Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna. + 17.6 Ebriam. Id est depressam vindicta pro effusione sanguinis: ut præ doloribus nimiis nesciat ubi sit. Et miratus sum. Hic habet Joannes personam illorum qui, cum vident malos in mundo exaltatos, mirantur cum audiunt pœnas quæ ipsis malis promittuntur, et cum ita sint puniendi, quare Deus permittit illos exaltari. Sed docentur intelligere illam exaltationem datam ad majorem excæcationem, et tandem juste inferri æternam damnationem.