bible.software › Esther › Esther 2 › Esther 2:20
Esther 2:20
necdum prodiderat Esther patriam et populum suum, juxta mandatum ejus. Quidquid enim ille præcipiebat, observabat Esther: et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Esther had not yet shewed her kindred nor her people; as Mordecai had charged her: for Esther did the commandment of Mordecai, like as when she was brought up with him.
In Context
19Cumque secundo quærerentur virgines et congregarentur, Mardochæus manebat ad januam regis: + 2.19 Cumque et secundo. Non sufficit Christo primitivam sibi sociare Ecclesiam, sed per prædicatores de gentibus multitudinem acquisivit copiosam; unde: Alias oves habeo quæ non, etc. Joan. 10..
21Eo igitur tempore, quo Mardochæus ad regis januam morabatur, irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis, qui janitores erant, et in primo palatii limine præsidebant: volueruntque insurgere in regem, et occidere eum. + 2.21 Duo eunuchi regis, etc. Possunt in duobus eunuchis schismatici et hæretici notari, qui fraudis et malitiæ venenum corde gestantes, contra veritatem consiliantur ut eam credentibus auferant, et Christum, id est fidem Christi, in ipsis fidelibus interficiant: sed eorum iniquitatem sancti doctores manifestant, ut innocentes salventur, et illi justa ultione puniantur.
Read all of Esther 2
Cross References
Esther 2:10Quæ noluit indicare ei populum et patriam suam: Mardochæus enim præceperat ei, ut de hac re omnino reticeret:
This Verse In Other Editions
Study Esther 2:20