Esther 2:19
Cumque secundo quærerentur virgines et congregarentur, Mardochæus manebat ad januam regis: + 2.19 Cumque et secundo. Non sufficit Christo primitivam sibi sociare Ecclesiam, sed per prædicatores de gentibus multitudinem acquisivit copiosam; unde: Alias oves habeo quæ non, etc. Joan. 10..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when the virgins were gathered together the second time, then Mordecai sat in the king’s gate.
In Context
Cross References
Esther 2:3et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est præpositus et custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria.
Esther 3:2Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim præceperat eis imperator: solus Mardochæus non flectebat genu, neque adorabat eum.
Esther 5:13Et cum hæc omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochæum Judæum sedentem ante fores regias.