bible.software › Esther › Esther 2 › Esther 2:22
Esther 2:22
Quod Mardochæum non latuit, statimque nuntiavit reginæ Esther: et illa regi ex nomine Mardochæi, qui ad se rem detulerat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the thing was known to Mordecai, who told it unto Esther the queen; and Esther certified the king thereof in Mordecai’s name.
In Context
21Eo igitur tempore, quo Mardochæus ad regis januam morabatur, irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis, qui janitores erant, et in primo palatii limine præsidebant: volueruntque insurgere in regem, et occidere eum. + 2.21 Duo eunuchi regis, etc. Possunt in duobus eunuchis schismatici et hæretici notari, qui fraudis et malitiæ venenum corde gestantes, contra veritatem consiliantur ut eam credentibus auferant, et Christum, id est fidem Christi, in ipsis fidelibus interficiant: sed eorum iniquitatem sancti doctores manifestant, ut innocentes salventur, et illi justa ultione puniantur.
23Quæsitum est, et inventum: et appensus est uterque eorum in patibulo. Mandatumque est historiis, et annalibus traditum coram rege. + 2.23 Historiis et annalibus traditum coram rege, etc. Duobus Testamentis, in quibus scriptum est, quæ justis præmia, quæ injustis debeantur supplicia; unde: Ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam Matth. 25.. Et in Ezech.: Justitiæ justi super eum, et impietas impii erit super eum Ezech. 18..
Read all of Esther 2
Cross References
Esther 6:1Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quæ cum illo præsente legerentur, + 6.1 Noctem illam duxit rex insomnem, etc. In se mobilis permanens cursus temporum et actus omnium contemplatur, et nulla eum latet cogitatio cui omnia præsentia; unde Apostolus: Non est in illo, est et fuit, sed est in illo semper est II Cor. 1..
Acts 23:12Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum. + 23.12 Devoverunt se dicentes. Græce, anathematizaverunt: hoc verbum quantæ sit auctoritatis norunt qui anathemate sacerdotali a societate Christi et Ecclesiæ alienantur.
Philippians 2:4non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum. + 2.4 Non quæ sua sunt. Hic docet quomodo vitent contentionem et inanem gloriam, et quomodo arbitrentur alios superiores, scilicet si consideraverint non sua bona, sed aliorum.
This Verse In Other Editions
Study Esther 2:22