Esther 6:1
Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quæ cum illo præsente legerentur, + 6.1 Noctem illam duxit rex insomnem, etc. In se mobilis permanens cursus temporum et actus omnium contemplatur, et nulla eum latet cogitatio cui omnia præsentia; unde Apostolus: Non est in illo, est et fuit, sed est in illo semper est II Cor. 1..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 23:26Et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera. Porro David desperabat se posse evadere a facie Saul: itaque Saul et viri ejus in modum coronæ cingebant David et viros ejus, ut caperent eos.
Esther 2:22Quod Mardochæum non latuit, statimque nuntiavit reginæ Esther: et illa regi ex nomine Mardochæi, qui ad se rem detulerat.
Esther 5:8si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem: veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam. + 5.8 Si inveni in conspectu. Dilatio petendi non deputatur segnitiei, sed patientiæ. Non enim in præsenti sed in futuro bonis et malis retribuetur merces: cras enim pro futuro ponitur, unde: Nolite solliciti esse de crastino; et Jacob in Genesi ait: Apparebit mihi cras justitia mea Matth. 6.. Et de agno dicitur: Non remanebit ex eo quidquam usque mane Gen. 30. Cum judicium venerit, revelabitur quali veste quisquam ad convivium intraverit.
Isaiah 41:17Egeni et pauperes quærunt aquas, et non sunt; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israël, non derelinquam eos.
Daniel 6:18Et abiit rex in domum suam, et dormivit incœnatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo.
Romans 11:33O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! + 11.33 O altitudo, etc. Præmiserat sententiam miræ profunditatis, cujus profunditatis veluti horrore perculsus, exclamat o altitudo, etc. Valde enim parvum sensum habemus ad discutiendam justitiam judiciorum Dei, ad discutiendam gratiam gratuitam nullis meritis præcedentibus redditam. Nec tam movet nos, quod gratia præstatur indignis, quam quod æque indignis aliis denegatur. AUG., lib. de Spirit, et lit., c. 36 in fine. Scio quod sicut impossibilitas, et ita iniquitas non est apud Deum, etc., usque ad ut prius permitteret eos concludi in infidelitate. ID. Aliquando filiis infidelium præstatur Dei gratia, etc., usque ad et si non in hac vita, certe in altera, etc. Viæ ejus. Id est impletiones dispositionis, quia nec in exhibitione potest cognosci quod disposuit. Consiliarius. Patris consiliarius est unigenitus Filius ejus, qui et Angelus magni consilii appellatur. Sed ex hominibus et angelis nullus fuit ei consiliarius.