The Bible Software
bible.softwareEstherEsther 4 › Esther 4:3

Esther 4:3

In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quæ crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Judæos, jejunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And in every province, whithersoever the king’s commandment and his decree came, there was great mourning among the Jews, and fasting, and weeping, and wailing; and many lay in sackcloth and ashes.

In Context

2et hoc ejulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare. + 4.2 Usque ad fores. Sic magister Ecclesiæ intercessione reginæ, de qua dicitur: Astitit regina a dextris tuis Psal. 14., etc., quæ partim peregrinatur in mundo, et partim regnat cum Domino, a rege omnium sæculorum desiderat exaudiri. Non enim. Nullus cum corruptione præsentis vitæ potest aulam cœlestem intrare, sed ante obitum suum debet quisque corporis castigatione et cordis compunctione regni pulsare introitum, ut post lætabundus supernum intret palatium. Si quis quærat quomodo rex justissimus tormenta inferat innocentibus, sciat hoc non esse ex voto malitiæ, sed ex summi consilii nutu procedere. Sapientia enim vincit malitiam Sap. 7., attingit a fine usque ad finem fortiter: et disponit omnia suaviter Ibid., 8.. Omnia quæcunque voluit fecit in cœlo et omnibus abyssis Psal. 113.. Cujus justo judicio agitur, ut fideles in manu persecutorum tradantur vel ad purgationem, vel ad correptionem, vel ad meritorum augmentationem: sic Job Satanæ traditur; Paulus ab angelo Satanæ colaphizatur. Rursumque. Orant pro se invicem Mardochæus et Esther, id est magistri et discipuli, sicut Paulus pro discipulis orat, et pro se orari obsecrat, ut in Actibus apostolorum ab Ecclesia fiebat oratio sine intermissione pro Petro.

4Ingressæ autem sunt puellæ Esther et eunuchi, nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est, et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum: quam accipere noluit.

Read all of Esther 4

Cross References

1 Samuel 4:13Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi: et ululavit omnis civitas. + 4.13 Cumque. RAB. Hæc Josephus ita refert, etc., usque ad ex domo Eleazari denuo receperunt.

Esther 1:1In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Æthiopiam super centum viginti septem provincias, + 1.1 RAB., expos. in lib. Esther, tom. 3. Liber Esther quem Hebræi inter hagiographa numerant, Christi et Ecclesiæ continet sacramenta, etc., usque ad qui regnavit post Darium patruum cognomento Nochum annis quadraginta.

Esther 4:16Vade, et congrega omnes Judæos quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.

Job 2:8qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. + 2.8 Qui testa saniem radebat. Ibid. Testa ex luto fit, etc., usque ad sed deteriores qui elatione, ut uxor Job quæ superba suadet viro.

Isaiah 22:12Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci; + 22.12 Et vocabit Dominus Deus exercituum. Quotidie provocat Dominus hæreticos ad pœnitentiam, etc., usque ad sed vilipendentes et desperantes dicebant: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur Jerem. 34..

Isaiah 58:5Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? numquid istud vocabis jejunium, et diem acceptabilem Domino?] + 58.5 Nunquid tale est jejunium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esther 4:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esther 4:2Esther 4Esther 4:4 →