Isaiah 22:12
Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci; + 22.12 Et vocabit Dominus Deus exercituum. Quotidie provocat Dominus hæreticos ad pœnitentiam, etc., usque ad sed vilipendentes et desperantes dicebant: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur Jerem. 34..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 35:25Jeremias maxime: cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in præsentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israël: Ecce scriptum fertur in lamentationibus.
Nehemiah 8:9Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos et scriba, et Levitæ interpretantes universo populo: Dies sanctificatus est Domino Deo nostro: nolite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis.
Job 1:20Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua: et tonso capite corruens in terram, adoravit, + 1.20 Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua. Ibid. Ruente domo, etc., usque ad ut totum cor in Dei amore ardens eas devotionis perfectione consumat. Et tonso capite. Magna constantia putatur, etc., usque ad et se divinæ potentiæ consentire ostenderet. Corruens in terram. GREG. Cadens adoravit, quia ille veram orationem exhibet, qui quod pulvis sit humiliter videt. Unde et dicit: Nudus egressus sum de utero matris meæ. Nudum in fide prima gratia genuit, nudum eadem suscipit. Cum pulsatus vitiis quasi nudus ad misericordiam refugit, et aliqua virtute aliquando detectus, ipsa humilitate melius vestitur: non sibi sed Deo tribuens quod habet, Dominus dedit bona, ea Dominus etiam tollit, quod ideo ad tempus fit, ut humilis melius habeat.
Ecclesiastes 3:11Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
Isaiah 37:1Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini. + 37.1 Et factum, est cum audivisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua. ID. Scindunt vestes, quia audierant Rabsacen blasphemantem. Scidit rex, credens ex peccatis suis et populi hoc provenisse.
Jeremiah 4:8Super hoc accingite vos ciliciis; plangite, et ululate: quia non est aversa ira furoris Domini a nobis. + 4.8 Super hoc. Sine pœnitentia sævissimam bestiam vitare non possumus, et nisi ad Deum non solum mente, sed etiam corpore convertamur. Dum enim vastatur Ecclesia, ira Dei est aperta.