Esther 5:14
Responderuntque ei Zares uxor ejus, et ceteri amici: Jube parari excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic mane regi ut appendatur super eam Mardochæus, et sic ibis cum rege lætus ad convivium. Placuit ei consilium, et jussit excelsam parari crucem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 13:3Erat autem Amnon amicus nomine Jonadab, filius Semmaa fratris David, vir prudens valde.
1 Kings 21:7Dixit ergo ad eum Jezabel uxor ejus: Grandis auctoritatis es, et bene regis regnum Israël. Surge, et comede panem, et æquo animo esto: ego dabo tibi vineam Naboth Jezrahelitæ.
2 Chronicles 22:3Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab: mater enim ejus impulit eum ut impie ageret.
Esther 6:4Statimque rex: Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardochæum affigi patibulo, quod ei fuerat præparatum.
Psalms 7:13Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum. + 7.13 Gladium suum. AUG. Alia littera: Frameam suam splendificavit. CASS. Gladium suum, manifestam vindictam exercebit, nec impar dictum est hoc, quia arcum suum tetendit, minatur, ne putetur remissa patientia; paravit, ut mox missurus sagittam putetur. Arcum suum. Ibid. A simili. Sicut enim qui tetendit arcum minatur, ita per sacram Scripturam minatur malis, ne remissa putetur Dei patientia; et paravit, qui mox missurus sagittam putetur: sicut quis arcum parat, ut sagittam mittat. Arcum suum tetendit, AUG. temperando Vetus Testamentum per Novum Testamentum: Paravit, per explanationem. Ibid. Vel, paravit. Parat et disponit Deus, etc., usque ad sed ardentibus studio, sagittæ. 1
Psalms 37:14Ego autem, tamquam surdus, non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum. + 37.14 Tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. CASS. Ad iniquitatem consulentium non aperiens, etc., usque ad contra dolores corporis rugiebat. 1