The Bible Software
bible.softwarePsalmsPsalms 7 › Psalms 7:13

Psalms 7:13

Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum. + 7.13 Gladium suum. AUG. Alia littera: Frameam suam splendificavit. CASS. Gladium suum, manifestam vindictam exercebit, nec impar dictum est hoc, quia arcum suum tetendit, minatur, ne putetur remissa patientia; paravit, ut mox missurus sagittam putetur. Arcum suum. Ibid. A simili. Sicut enim qui tetendit arcum minatur, ita per sacram Scripturam minatur malis, ne remissa putetur Dei patientia; et paravit, qui mox missurus sagittam putetur: sicut quis arcum parat, ut sagittam mittat. Arcum suum tetendit, AUG. temperando Vetus Testamentum per Novum Testamentum: Paravit, per explanationem. Ibid. Vel, paravit. Parat et disponit Deus, etc., usque ad sed ardentibus studio, sagittæ. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He hath also prepared for him the instruments of death; he ordaineth his arrows against the persecutors.

In Context

12Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies? + 7.12 Deus judex. CASS. Hic metu futuri judicii terret, et spem reversis promittit. Nunquid irascitur. AUG. Alia littera: Nunquid adducit iram per singulos dies. In Græco significantius, adducit iram: quia non in ipso est ira qua punit, sed in angelis iræ, per quos punit: qui non propter justitiam qua non gaudent, sed propter malitiam, pœna humana delectantur: quos per singulos dies non congregat ad vindictam, sed per patientiam ad pœnitentiam invitat. 1

14Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit. 1

Read all of Psalms 7

Cross References

Deuteronomy 32:23Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.

Deuteronomy 32:42Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes; de cruore occisorum et de captivitate, nudati inimicorum capitis. + 32.42 Sagittas. Dæmones, de quibus ait Job: Sagittæ Domini in me sunt Job, 6., quasi tantam exercebo vindictam, quæ dæmonibus quoque posset sufficere. Et de captivitate. Captivorum capita radebantur, qui distrahebantur, et sub corona vendi dicebantur. De captivitate. Caput inimicorum nudatur, quando consilium iniquæ mentis vanum esse probatur, quo se impune peccare arbitrabatur. Capita quoque inimicorum sunt magistri, in quos ultio novissima redundabit; unde: Exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum Apoc. 14., id est ultio tormentorum usque ad rectores populorum.

Psalms 11:2[Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum. + 11.2 Salvum me fac. Revocat autem a falsitatibus sæculi ad eloquia Dei, ubi salus, a perversitate sæculi petit salvari. Quoniam defecit. CASS. Exponit quæ timuit multa: congregans in unum, ut sit major vis. Sanctus. Ibid. Deus, qui ubique præsens, quantum ad homines defecit, qui in eum non credunt. 1

Psalms 45:5Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. + 45.5 Fluminis impetus. CASS. Diapsalmus. Quia Ecclesia in Christo fundatur, cui gentes et regna subjiciuntur. AUG. Quasi dicat: Ita sævit mare; sed inter hos fluctus et sonitus non timent, qui ad illud refugium confugerunt. 1

Psalms 64:7Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia; + 64.7 Præparans montes. AUG. Ad usus competentes. In virtute tua. Quia per eos fecit miracula. Quomodo præparavit? Accinctus potentia, id est Deitate, quia humanitas Verbi majestate præcincta est, ut quod homo non habuit, Deitas daret. Accinctus. Ibid. Christus in medio undique cinctus, quia omnes illum communiter habemus qui in eum credimus, sed quia fides non a nobis, sed ab eo, potentatu suo cinctus dicitur. 1

Lamentations 2:4Daleth Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion; effudit quasi ignem indignationem suam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalms 7:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalms 7:12Psalms 7Psalms 7:14 →