The Bible Software
bible.softwareEstherEsther 5 › Esther 5:8

Esther 5:8

si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem: veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam. + 5.8 Si inveni in conspectu. Dilatio petendi non deputatur segnitiei, sed patientiæ. Non enim in præsenti sed in futuro bonis et malis retribuetur merces: cras enim pro futuro ponitur, unde: Nolite solliciti esse de crastino; et Jacob in Genesi ait: Apparebit mihi cras justitia mea Matth. 6.. Et de agno dicitur: Non remanebit ex eo quidquam usque mane Gen. 30. Cum judicium venerit, revelabitur quali veste quisquam ad convivium intraverit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If I have found favour in the sight of the king, and if it please the king to grant my petition, and to perform my request, let the king and Haman come to the banquet that I shall prepare for them, and I will do to morrow as the king hath said.

In Context

7Cui respondit Esther: Petitio mea, et preces sunt istæ:

9Egressus est itaque illo die Aman lætus et alacer. Cumque vidisset Mardochæum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suæ, indignatus est valde:

Read all of Esther 5

Cross References

Esther 6:1Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quæ cum illo præsente legerentur, + 6.1 Noctem illam duxit rex insomnem, etc. In se mobilis permanens cursus temporum et actus omnium contemplatur, et nulla eum latet cogitatio cui omnia præsentia; unde Apostolus: Non est in illo, est et fuit, sed est in illo semper est II Cor. 1..

Esther 7:1Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina. + 7.1 Secunda die, etc. Sed ubi Esther petitionem suam aperuit, damnatus ad pœnam secessit. In Evangelio enim prandium et cœna memorantur. Prandium præsens tempus Ecclesiæ designat, cœna autem æternum et ultimum convivium. Unde malis separatis in perpetuum lætantur boni. Aman, namque quia vestem dignam convivio non habuit, extra projici meruit.

Esther 8:5et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis ejus, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro ut novis epistolis, veteres Aman litteræ, insidiatoris et hostis Judæorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire præceperat, corrigantur. + 8.5 Obsecro ut. Quia evangelica doctrina, quæ Christi nomine in toto orbe prædicatur, Spiritus sancti signaculo confirmata declaratur, cujus dono repleti ipsi prædicatores permanserunt insuperabiles, et hostium suorum gloriosi triumphatores.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esther 5:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esther 5:7Esther 5Esther 5:9 →