Esther 6:10
Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochæo Judæo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quæ locutus es, prætermittas. + 6.10 Festina. Magistri Ecclesiæ omnium virtutum cultu et decore sapientiæ illustrati honorantur diademate regiæ dignitatis, tanquam membra summi regis. Ascendunt super equum regium, id est, super populum fidelium in quorum cordibus residet rex angelorum; unde Habacuc propheta: Ascendens super equos tuos, et equitatus tuus sanitas. His Aman specialis hostis populi Dei, licet etiam invitus præbet obsequium cum persecutores Ecclesiæ coguntur eidem Ecclesiæ reddere testimonium, non valentes occultare quod manifestum est. Tulit itaque. Hæc mutatio dexteræ Excelsi, qui si videbatur gloriosior, infra alios apparet vilior et inferior, secundum illud: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Similiter Isaias ait: Convertetur Libanus in Chermel, et Chermel in saltum reputabitur. Sic Synagogæ compressa est superbia, Ecclesiæ humilitas exaltata. Sic persecutores fidei ad nihilum sunt redacti: confessores Christi in toto orbe exaltati. Caput in caudam, et cauda in caput versa est: Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur Luc. 24..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 10:10videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab: et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliæ.
Revelation 18:7Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum: quia in corde suo dicit: Sedeo regina: et vidua non sum, et luctum non videbo. + 18.7 Quantum glorificavit se, etc. Hoc recte dicitur, quia recipiunt alii plus, alii minus. Causa discretionis hujus repetit quod dixerat superius. Et vidua non sum. Quia habeo consolationem in temporalibus.