The Bible Software
bible.softwareEstherEsther 9 › Esther 9:1

Esther 9:1

Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante jam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Judæis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Judæi superiores esse cœperunt, et se de adversariis vindicare.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now in the twelfth month, that is, the month Adar, on the thirteenth day of the same, when the king’s commandment and his decree drew near to be put in execution, in the day that the enemies of the Jews hoped to have power over them, (though it was turned to the contrary, that the Jews had rule over them that hated them;)

In Context

2Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca, ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat.

Read all of Esther 9

Cross References

2 Samuel 22:41Inimicos meos dedisti mihi dorsum; odientes me, et disperdam eos.

Esther 3:13missæ sunt per cursores regis ad universas provincias, ut occiderent atque delerent omnes Judæos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres, uno die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar; et bona eorum diriperent.

Esther 9:17Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die cædere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio, atque conviviis. + 9.17 Dies autem. Notandum quod quidam Judæorum tertia decima die interficiunt, et decima quarta desinunt, et solemnitatem agunt, quidam per duos dies, id est, tertiam decimam et decimam quartam diem ejusdem mensis occidunt, quinta decima solemniter quiescunt: quia quidam sanctorum, post completos labores quibus Deo bene credendo et bene vivendo serviunt, modo ante tempus judicii in animabus sabbatum æternæ quietis habent: alii, usque ad ultimum resurrectionis diem in carne perdurantes superatis hostibus universis subito immutati, quietem animarum et corporum percipiunt; unde Apostolus: Mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos qui vivimus, qui residui sumus, resurgemus cum illis obviam Christo in æra I Thes. 4., etc. Nam quarta decima, quæ bis septem continet quietem animarum perfectam significat, quinta decima vero septenarium et octonarium complectens, animarum et corporum quietem significat.

Psalms 30:11Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt. + 30.11 Paupertate. ID. Vel egestate. Egeo sanitate corporis, nec parcitur cruciatibus. Egeo resolutione, et parcitur morti; et in hoc infirmata est fiducia mea. 1

Isaiah 60:14Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi: et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël. + 60.14 Civitatem Domini. Civitas enim a communione dicitur, etc., usque ad qui sollicite circumiret et auxilium præberet.

Revelation 11:18Et iratæ sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram. + 11.18 Qui corruperunt terram. Id est seipsos per malam operationem, et alios per malum exemplum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esther 9:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Esther 9Esther 9:2 →