Esther 9:17
Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die cædere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio, atque conviviis. + 9.17 Dies autem. Notandum quod quidam Judæorum tertia decima die interficiunt, et decima quarta desinunt, et solemnitatem agunt, quidam per duos dies, id est, tertiam decimam et decimam quartam diem ejusdem mensis occidunt, quinta decima solemniter quiescunt: quia quidam sanctorum, post completos labores quibus Deo bene credendo et bene vivendo serviunt, modo ante tempus judicii in animabus sabbatum æternæ quietis habent: alii, usque ad ultimum resurrectionis diem in carne perdurantes superatis hostibus universis subito immutati, quietem animarum et corporum percipiunt; unde Apostolus: Mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos qui vivimus, qui residui sumus, resurgemus cum illis obviam Christo in æra I Thes. 4., etc. Nam quarta decima, quæ bis septem continet quietem animarum perfectam significat, quinta decima vero septenarium et octonarium complectens, animarum et corporum quietem significat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Esther 3:12Vocatique sunt scribæ regis mense primo Nisan, tertiadecima die ejusdem mensis: et scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum, diversarumque gentium, ut quæque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri: et litteræ signatæ ipsius annulo
Esther 9:1Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante jam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Judæis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Judæi superiores esse cœperunt, et se de adversariis vindicare.
Esther 9:21ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno solemni celebrarent honore: