bible.software › Esther › Esther 9 › Esther 9:16
Esther 9:16
Sed et per omnes provincias quæ ditioni regis subjacebant, pro animabus suis steterunt Judæi, interfectis hostibus ac persecutoribus suis: in tantum ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret. + 9.16 In tantum. Omnes, qui quinque sensibus corporeis legem carnaliter suscipiunt, et cum per septiformem Spiritus sancti gratiam specialiter plena et perfecta sit, spiritualiter intelligere respuunt, quasi duobus diebus vincuntur atque prosternuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But the other Jews that were in the king’s provinces gathered themselves together, and stood for their lives, and had rest from their enemies, and slew of their foes seventy and five thousand, but they laid not their hands on the prey,
In Context
15Congregatis Judæis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est.
17Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die cædere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio, atque conviviis. + 9.17 Dies autem. Notandum quod quidam Judæorum tertia decima die interficiunt, et decima quarta desinunt, et solemnitatem agunt, quidam per duos dies, id est, tertiam decimam et decimam quartam diem ejusdem mensis occidunt, quinta decima solemniter quiescunt: quia quidam sanctorum, post completos labores quibus Deo bene credendo et bene vivendo serviunt, modo ante tempus judicii in animabus sabbatum æternæ quietis habent: alii, usque ad ultimum resurrectionis diem in carne perdurantes superatis hostibus universis subito immutati, quietem animarum et corporum percipiunt; unde Apostolus: Mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos qui vivimus, qui residui sumus, resurgemus cum illis obviam Christo in æra I Thes. 4., etc. Nam quarta decima, quæ bis septem continet quietem animarum perfectam significat, quinta decima vero septenarium et octonarium complectens, animarum et corporum quietem significat.
Read all of Esther 9
Cross References
Genesis 34:27Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob: et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
Esther 8:11Quibus imperavit rex, ut convenirent Judæos per singulas civitates, et in unum præciperent congregari ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum conjugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent. + 8.11 Interficerent, etc. Ne mali germinis pullularent rediviva plantaria. Similiter septem gentes quæ habitabant in terra promissionis Dominus interfici jussit, et postmodum Amalechitas omnimode deleri, ut omnem occasionem scandali auferret eis; unde David ait: In matutino interficiebam Psal. 100., etc.
Psalms 37:15Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. 1
This Verse In Other Editions
Study Esther 9:16