The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 1 › Exodus 1:16

Exodus 1:16

præcipiens eis: Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate. + 1.16 Si masculus fuerit, etc. ISID. Allegorice. Jubet Pharao masculos occidi, feminas vivere: sic diabolus, ne possit robur fidei prævalere, interfectis virtutibus, vult vitia vivere, fortesque et viriles animi sensus, quibus divina sapimus, id est, rationem, prudentiam, constantiam, innocentiamque, et fidem nititur occidere; et quod femineum, imbecillum, fragile et pronum est ad vitia, cupit superesse, id est, ambitionem, violentiam, libidinem, iracundiam, et his similia, quæ feminarum figura sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said, When ye do the office of a midwife to the Hebrew women, and see them upon the stools; if it be a son, then ye shall kill him: but if it be a daughter, then she shall live.

In Context

15Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua, + 1.15 Dixit autem rex Ægypti obstetricibus, etc. ORIG., hom. 2. Hæc non solum in mundo, qui Ægyptus spiritualiter dicitur, sed in unoquoque nostrum deprehendimus: princeps hujus mundi non vult vivificari masculos, sed feminas; in femina caro et affectus carnis designatur: vir autem rationabilis est sensus, et intellectualis est spiritus, qui potest cœlestia capere, Deum intelligere, quæ sursum sunt quærere. Hunc odit princeps Ægypti et necari cupit; cupit autem quæ carnis sunt, vivere, et quæ ad materiam pertinent corporalem, hæ non solum vivere, sed augeri et excoli: vult enim ut omnes carnalia sapiant, temporalia et quæ sunt super terram quærant; nemo levet ad cœlum oculos; nemo requirat unde huc venerit; nemo patriam paradisum recordetur. Cum ergo videris homines in voluptatibus vitam ducere, luxu fluitare, conviviis et impudicitiis operam dare, scito quia in his rex Ægypti masculos necat, et vivificat feminas. Si vero unum de mille ad Deum converti, oculos sursum erigere, æterna quærere, odisse delicias et luxuriam, amare continentiam: istum quasi masculum necari cupit Pharao, persequitur, mille machinis oppugnat; odit tales, vivere in Ægypto non sinit. Inde est quod in hoc mundo servi Dei habentur contemptui, expositi contumeliis; inde in eos odia et persecutiones concitantur. Obstetricibus. ORIG., ibid. Iste etiam obstetrices corrumpere nititur. Quarum una vocabatur Sephora, id est, passer; altera Phua, scilicet rubens vel verecunda; per has necari mares et vivificari feminas quærit: sed et timebant obstetrices Deum, et non sicut præcepit eis, fecerunt. Obstetrices docuerunt ante nos quamdam rationabilis eruditionis formam tenere. Obstetrices enim medicæ sunt, et tam masculos nascentes quam feminas fovent. Eruditio ergo communis est rationabilis scientia, et ad omnem pene pervenit sensum, omnes instruit et fovet. Si quis in ea virilis animi fuerit, qui velit cœlestia quærere, divina sectari, velut medicatus et fortis, per has eruditiones ad divirorum intelligentiam paratior veniret. Est enim una, velut passer, quæ celsiora docet, et rationabilis doctrinæ pennis in altum provocat; altera, rubens vel verecunda, moralis est, mores componit, verecundiam docet et honestatem. Mihi tamen quia dicit Scriptura de his quod timuerunt Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti videntur utriusque Testamenti figuram servare, et Sephora, quæ passer interpretatur, legi, quæ spiritualis est, convenire: Phua vero, quæ rubens vel verecunda, indicare Evangelia, quæ Christi sanguine rubent, et per universum mundum passionis cruore rutilant. Ab his ergo animæ quæ nascuntur in Ecclesia, velut obstetricibus medicantur, quia de Scripturis cuncta eruditionis medicamina conferuntur. Tentat tamen Pharao per has necare masculos, cum studiosis in divinis Scripturis hæreses et prava dogmata suggerit. Sed stat immobile fundamentum Dei. Timent enim obstetrices Deum, id est, timorem Dei docent, qui est initium sapientiæ. Sic competentius aptatur quod sequitur, quia timebant obstetrices Deum, fecerunt sibi domos. Quod secundum litteram, nullam consequentiam habet: non enim propterea domus fit, quia timetur Deus. Si autem videas quomodo Scripturæ Novi et Veteris Testamenti timorem Dei docentes domos Ecclesiæ faciant, et totum orbem domibus orationis impleant, rationabiliter scriptum videbitur. Sic ergo istæ obstetrices, quia timent Deum, id est, timorem Dei docent, non faciunt præceptum regis Ægypti, sed vivificant masculos, nec tamen dicitur quia paruerunt feminas vivificantes. Ego autem confidenter dico, non vivificant feminas. Neque enim vitia aut luxuria in Ecclesia docentur, aut peccata nutriuntur, quod vult Pharao cum vivificari feminas jubet, sed sola virtus excolitur et nutritur. Verum hæc ad unumquemque referamus. Si times Deum, non facias præceptum regis Ægypti: ille enim præcipit ut in deliciis vivas, præsentia concupiscas; tu, si times Deum, et exhibes officium obstetricis, animæ tuæ si conferre cupis, vivificas masculos, id est, interiorem hominem, qui in te est, medicaris et foves, et per actus et intellectus bonos vitam acquiris æternam.

17Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.

Read all of Exodus 1

Cross References

Psalms 105:25Et murmuraverunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini. 1

Revelation 12:4et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum cæli, et misit eas in terram: et draco stetit ante mulierem, quæ erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret. + 12.4 Et cauda. Id est deceptiones, quibus celant vitia, ut cauda celantur turpia. Stellarum. Id est illorum qui illuminant Ecclesiam doctrina, non vita. Stetit ante mulierem. Quæ patiebatur dolorem, per quod credebat cito cessuram. Per passionem credebat diabolus Ecclesiam subjugatam. Devoraret. Paratus erat draco ad devorandum; sed non potuit, quia natus est qui prohibuit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 1:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 1:15Exodus 1Exodus 1:17 →